The Bible

 

Genesis 24:12

Study

       

12 Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3108

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3108. Agitur in binis his versibus de initiatione veri in bonum, sed qualis haec initiatio sit, non facile cadit in ideam cogitationis apud aliquem qui modo illustratus est a talibus quae sunt lucis mundi, nisi simul a talibus quae sunt lucis caeli, ex qua illa quae sunt lucis mundi, illustrentur; qui non in bono sunt et inde in fide, non alias ideas cogitationis habent quam quae formatae sunt ab objectis lucis mundi; ii nec sciunt 1 quid spirituale est, ne quidem quid rationale in genuino sensu, sed modo naturale, cui 2 tribuunt omnia; quae etiam causa est quod haec quae in sensu interno de initiatione veri in bonum dicuntur, iis remotiora sint quam ut appareant quod sint aliquid; cum tamen illa sunt iis qui in luce caeli, inter pretiosa.

[2] Ita se habet cum initiatione veri in bonum quod antequam verum initiatum est ac rite conjunctum, sit quidem apud hominem, sed non factam sicut ejus, aut sicut proprium; ut primum autem initiatur ejus bono, tunc appropriatur ei; evanescit tunc e memoria ejus externa, et transit in internam, seu quod idem, evanescit in naturali seu externo homine, et transit in rationalem seu internum, et induit ipsum 3 ac facit humanum ejus, hoc est, quale ejus quoad humanum; ita se habet cum omni vero quod conjungitur bono ejus; similiter etiam se habet cum falso quod conjungitur malo quod vocat bonum; sed differentia est quod illud aperiat rationale et sic faciat hominem rationalem, hoc autem claudat rationale et faciat hominem irrationalem; tametsi videatur sibi in tenebris in quibus tunc est, quod supra alios rationalis sit.

Footnotes:

1. quod, in the First Latin Edition

2. The Manuscript inserts etiam.

3. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.