The Bible

 

Genesis 23:9

Study

       

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2986

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2986. Quod ‘ex filiis Heth’ significet quod ex gentibus esset, constare potest a significatione ‘filiorum Heth’: filii Heth non fuerunt apud quos 1 Ecclesia instaurata fuit, sed sunt per quos Ecclesia illa repraesentatur; sunt enim omnia in Verbo repraesentativa, nec significant personas qui nominantur, sed per illos res quae sunt regni Domini et Ecclesiae; quod per ‘filios Heth’ significetur nova Ecclesia, seu quod idem, illi qui a nova Ecclesia, prius passim dictum: at quod nova Ecclesia gentium seu a gentibus, patet ab illis quae dicta sunt ab Abrahamo ad filios Heth, ‘Peregrinus et incola ego vobiscum’, vers. 4, quibus significatum quod Dominus illis ignotus, et tamen usque apud illos esse posset, n. 2915; inde patet quod per ‘filios Heth’ significetur Ecclesia ex gentibus; de aliis non praedicari potest quod Dominus ignotus sit.

[2] Praeterea sciendum, cum aliqua Ecclesia fit nulla, hoc est, cum perit charitas, et nova instauratur a Domino, quod raro si usquam hoc fiat apud illos apud quos vetus Ecclesia fuit, sed apud quos nulla Ecclesia prius, hoc est, apud gentes; ita factum quando Antiquissima Ecclesia periit, tunc nova quae Noahus dicta, seu Antiqua quae post diluvium, instaurata fuit apud gentes, hoc est, apud illos ubi nulla Ecclesia prius; similiter cum haec Ecclesia periit, tunc instar Ecclesiae institutum apud Abrahami posteros ex Jacobo, sic quoque apud gentes; Abrahamus enim cum vocatus, fuit gentilis, videatur n. 1356, 1992, 2559; ipsi Jacobi posteri in Aegypto adhuc magis gentiles facti sunt, usque adeo ut nesciverint prorsus Jehovam, proinde omnem cultum Divinum; postquam 2 hoc Ecclesiae consummatum fuit, tunc Primitiva Ecclesia a gentibus instaurata est, rejectis Judaeis; similiter erit cum hac Ecclesia quae Christiana dicitur.

[3] Causa quod apud gentes nova Ecclesia a Domino instauretur, est quia nulla principia falsi habent contra vera fidei, ignorant enim vera fidei; principia falsi imbuta ab infantia et postea confirmata, discutienda prius sunt antequam regenerari potest homo, et fieri 3 Ecclesiae; immo gentes per mala vitae profanare non possunt sancta, nemo enim profanare sanctum potes qui ignorat quid sit, n. 593, 1008, 1010, 1059; 4 gentiles, quia in ignorantia, absque offendiculis, ita sunt in statu recipiendi vera prae illis qui ab Ecclesia, et vera facile recipiunt omnes illi inter illos qui in bono vitae sunt, videatur de his n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366 2049, 2051, 2589-2604.

Footnotes:

1. The Manuscript has nova Ecclesia spiritualis

2. In the Manuscript Swedenborg wrote haec Ecc... then deleted and wrote hoc Ecclesiae. We may supply instar from five lines above.

3. The Manuscript has Ecclesia

4. The Manuscript has sunt gentiles qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #932

Study this Passage

  
/ 10837  
  

932. Quod ‘sementis et messis’ significent hominem regenerandum et inde Ecclesiam, non opus est confirmare ex Verbo, qui toties occurrit tam quod homo comparetur et assimiletur agro, ita ‘sementi’, quam quod Verbum Domini ‘semini’, et ipse effectus ‘proventui aut messi’; quod quisque ex familiari inde facto sermone etiam comprehendit. In genere hic agitur de omni homine, quod nusquam desiturum, quin ei inseminaretur semen a Domino, sive si intra Ecclesiam sive extra Ecclesiam, hoc est, sive noverit Verbum Domini sive non noverit; absque inseminato semine a Domino, homo ne hilum boni potest facere; omne bonum charitatis, etiam apud gentes, est semen a Domino, apud quas tametsi non est bonum fide sicut potest esse intra Ecclesiam, usque bonum fidei potest fieri gentes enim qui in charitate vixerunt sicut solent in mundo, etiam in altera vita, cum ab angelis instruuntur, facilius multo quam Christiani verae fidei doctrinam et fidem charitatis amplectuntur et accipiunt de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. In specie autem hic agitur de homine regenerando, quod nempe non desiturum, quin Ecclesia alicubi in terra existat; quod hic significatur per quod ‘omnibus diebus terrae sementis et messis’. Quod semper sementis et messis, seu Ecclesia, exstitura sit, spectat illa quae in versu praecedente, nempe quod homo non amplius se ita perdere poterit sicut posteritas ultima Antiquissimae Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.