The Bible

 

Genesis 23:7

Study

       

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2943

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2943. ‘Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo’: quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione ‘portae’ quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione ‘urbis’ quod sit verum quod est fidei, de qua n. 402, 2268, 1 2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea 2 et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. 24:10, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. 33:18; 34, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore;

[2] et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia ‘urbs seu civitas’ significabat fidem, ‘porta urbis’ significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam,

Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris,

8:16:

et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, 5:15.

Quod ‘porta’ quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur ‘urbi’, videatur n. 2851.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1857

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1857. ‘Quia non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc’: quod significet ultimum tempus dum non amplius ullum bonum, constat a significatione ‘Emoraei’, tum a significatione ‘consummationis’: per ‘Emoraeum’ in Verbo significatur malum in genere, ex causa quia terra Canaane vocata est terra Emoraeorum, ut constat apud Ezech. 16:3, 4, et Amos 2:9, 10;

quare hic per Emoraeum significantur omnes gentes terrae Canaanis, per quas significata sunt mala et falsa in specie, ut prius dictum, inde per ‘Emoraeum’ omnia mala in genere. Per ‘consummationem’ significatur ultimum tempus cum amplius nullum bonum.

[2] Quid autem in sensu interno intelligitur per id quod ‘non consummata iniquitas Emoraeorum usque huc’, arcanum est; ita se habet cum malis in altera vita quod non puniantur antequam mala eorum ad summum perducta sint, et hoc in communi et in particulari; tale enim est aequilibrium in altera vita ut ipsum malum se puniat, seu quod mali incurrant in poenam mali, sed tunc cum ad summum perductum est; unumquodvis malum habet suum terminum, et hoc cum diversitate apud unumquemvis, quem terminum transgredi non licet; cum malus transgreditur, tunc se praecipitat in poenam, hoc in omni particulari: similiter in communi;

[3] se mali in infernum detrudunt non momento sed successive: hoc trahit originem a lege universali ordinis a Domino instituti, quod Dominus nusquam aliquem in infernum demittat, sed quod ipsum malum, seu ipse malus, se detrudat, et hoc successive usque dum malum consummatum est, nec aliquid boni amplius appareat; quamdiu aliquid boni, elevatur ab inferno, at cum non nisi malum, ipse detruditur in internum; unum ab altero prius separandum est, nam sibi opposita sunt; utrinque pendere non concessum est; haec sunt quae significantur per quod ‘iniquitas Emoraeorum consummanda’: boni autem aliter, elevantur continue a Domino versus caelum, et malum successive abstergitur.

[4] Se habet cum statu Ecclesiae similiter; non prius visitatio venit, quam cum consummatum est malum, hoc est, cum non amplius bonum charitatis et verum fidei, de qua consummatione saepius apud Prophetas; ut apud Esaiam,

Consummationem et decisionem audivi a cum Domino Jehovih Zebaoth super omnem terram, 28:22:

apud Jeremiam,

Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui; 51:13:

apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum tuum, et super civitatem sanctitatis tuae, ad consummandum praevaricationem, et ad obsignandum peccata, et ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum sanctorum, 9:24;

Tandem super avem abominationum desolatio, et usque a consummationem et decisionem effundet se super devastationem, ibid. Gen. 15:27:

[5] ab Ipso Domino etiam praedicitur consummatio his verbis apud Lucam, Cadent ore gladii, et captivabuntur inter omnes gentes; et tandem Hierosolyma erit conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium, 21:24; ‘cadere ore gladii’ significat a falsis, ‘gladius’ enim in Verbo est falsi poena: ‘Hierosolyma’ pro Regno Domini Ecclesia 402: ‘gentes pro malis, n. 1260; ita quod tunc consummatio, cum Ecclesia possessa a malis et falsis, et sic destructa a se.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.