The Bible

 

Genesis 23:4

Study

       

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2986

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2986. Quod ‘ex filiis Heth’ significet quod ex gentibus esset, constare potest a significatione ‘filiorum Heth’: filii Heth non fuerunt apud quos 1 Ecclesia instaurata fuit, sed sunt per quos Ecclesia illa repraesentatur; sunt enim omnia in Verbo repraesentativa, nec significant personas qui nominantur, sed per illos res quae sunt regni Domini et Ecclesiae; quod per ‘filios Heth’ significetur nova Ecclesia, seu quod idem, illi qui a nova Ecclesia, prius passim dictum: at quod nova Ecclesia gentium seu a gentibus, patet ab illis quae dicta sunt ab Abrahamo ad filios Heth, ‘Peregrinus et incola ego vobiscum’, vers. 4, quibus significatum quod Dominus illis ignotus, et tamen usque apud illos esse posset, n. 2915; inde patet quod per ‘filios Heth’ significetur Ecclesia ex gentibus; de aliis non praedicari potest quod Dominus ignotus sit.

[2] Praeterea sciendum, cum aliqua Ecclesia fit nulla, hoc est, cum perit charitas, et nova instauratur a Domino, quod raro si usquam hoc fiat apud illos apud quos vetus Ecclesia fuit, sed apud quos nulla Ecclesia prius, hoc est, apud gentes; ita factum quando Antiquissima Ecclesia periit, tunc nova quae Noahus dicta, seu Antiqua quae post diluvium, instaurata fuit apud gentes, hoc est, apud illos ubi nulla Ecclesia prius; similiter cum haec Ecclesia periit, tunc instar Ecclesiae institutum apud Abrahami posteros ex Jacobo, sic quoque apud gentes; Abrahamus enim cum vocatus, fuit gentilis, videatur n. 1356, 1992, 2559; ipsi Jacobi posteri in Aegypto adhuc magis gentiles facti sunt, usque adeo ut nesciverint prorsus Jehovam, proinde omnem cultum Divinum; postquam 2 hoc Ecclesiae consummatum fuit, tunc Primitiva Ecclesia a gentibus instaurata est, rejectis Judaeis; similiter erit cum hac Ecclesia quae Christiana dicitur.

[3] Causa quod apud gentes nova Ecclesia a Domino instauretur, est quia nulla principia falsi habent contra vera fidei, ignorant enim vera fidei; principia falsi imbuta ab infantia et postea confirmata, discutienda prius sunt antequam regenerari potest homo, et fieri 3 Ecclesiae; immo gentes per mala vitae profanare non possunt sancta, nemo enim profanare sanctum potes qui ignorat quid sit, n. 593, 1008, 1010, 1059; 4 gentiles, quia in ignorantia, absque offendiculis, ita sunt in statu recipiendi vera prae illis qui ab Ecclesia, et vera facile recipiunt omnes illi inter illos qui in bono vitae sunt, videatur de his n. 932, 1032, 1059, 1327, 1328, 1366 2049, 2051, 2589-2604.

Footnotes:

1. The Manuscript has nova Ecclesia spiritualis

2. In the Manuscript Swedenborg wrote haec Ecc... then deleted and wrote hoc Ecclesiae. We may supply instar from five lines above.

3. The Manuscript has Ecclesia

4. The Manuscript has sunt gentiles qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1008

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1008. ‘Quaerere animam hominis’: quod sit vindicare profanationem, constat ab illis quae in versu praecedente et ab iis quae in hoc versu dicta sunt; agitur enim de esu sanguinis, quo significata est profanatio. Quid profanatio, pauci norunt, et minus quae ejus poena sit in altera vita: profanatio est multiplex; qui prorsus negat veritates fidei, non profanat, sicut gentes quae extra Ecclesiam et extra cognitiones vivunt; sed is profanat qui vera fidei novit, et adhuc magis qui agnoscit, ore fert, praedicat, et persuadet aliis, et tamen in odiis, vindictis, crudelitate, rapinis, et adulteriis vivit, et apud se confirmat talia pluribus quae ex Verbo corradit, pervertendo illa et sic immergendo foedis istis; is est qui profanat; haec sunt quae imprimis mortem homini inferunt; quod mortem inferant, constare potest inde quod in altera vita profana et sancta prorsus separata sint, profana in inferno, et sancta in caelo; cum talis in alteram vitam venit, in unaquavis ejus cogitationis idea, similiter ac in corporis vita, profanis sancta adhaerent, ubi tunc nec unam ideam sancti producere potest quin profanum adhaerens prorsus sicut in clara die conspiciatur; nam talis perceptio idearum alterius in altera vita datur; ita in singulis quae cogitat, exstat profanatio, et quia caelum horret profanationem, non potest aliter quam ut is in infernum detrudatur.

[2] Quomodo se ideae habent, vix aliquis novit, putant esse simplex quid; sed in unaquavis idea cogitationis innumerabilia sunt diversimode conjuncta, ut sit quaedam forma et inde picta imago hominis, quae tota percipitur ut et conspicitur in altera vita; ut solum pro exemplis, cum idea loci obvenit, sive regio sit, sive urbs, sive domus, tunc idea et imago omnium quae usquam ibi patravit, simul prodit, quae omnia spiritus et angeli vident: aut si idea personae contra quem odium habuit, tunc idea omnium quae contra eum cogitavit, locutus est, et egit, simul prodit; similiter se habet cum ideis omnium rerum, quae cum prodeunt, omnia et singula quae de aliqua re concepit et sibi impressit, patent; ut quando idea conjugii, tunc si adulter fuit, omnia spurca et obscena adulterii, etiam cogitationis, prodeunt; similiter omnia quibus adulteria confirmavit sive ex sensualibus, sive ex rationalibus, sive ex Verbo, et quomodo vera Verbi adulteravit et pervertit;

[3] et praeterea, idea unius rei influit in ideam alterius et eam inficit, quasi dum pusillum nigri in aquam mittitur, unde aquae volumen obscuratur: quare cognoscitur spiritus a suis ideis, et quod mirum, in unaquavis idea ejus est imago seu effigies ejus, quae dum sistitur spectanda, tam deformis est ut horror sit intueri: inde constare potest qualis status eorum, qui profanant sancta, et qualis imago eorum in altera vita. Sed de illi nusquam dici potest quod profanent sancta, qui simpliciter crediderunt quae in Verbo, etiamsi crediderunt quae non vera sunt; nam in Verbo locutum est secundum apparentias, de quibus videatur n. 589.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.