The Bible

 

Genesis 23:13

Study

       

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2943

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2943. ‘Omnibus intrantibus portam urbis ejus, dicendo’: quod significet quoad doctrinalia per quae fides, constat a significatione ‘portae’ quod sit introitus, ita id quod introducit, similiter ac janua, de qua n. 2145, 2152, 2356, 2385; et a significatione ‘urbis’ quod sit verum quod est fidei, de qua n. 402, 2268, 1 2449, 2451, 2712. Urbes in Antiqua Ecclesia non fuerunt urbes sicut postea 2 et hodie, nempe coetus et congregationes, sed fuerunt cohabitationes separatarum familiarum; familia unius parentis constituebat urbem; sicut urbs Nahoris, ad quam servus Abrahami cum desponsaret Rebeccam Isaco, venit, Gen. 24:10, fuit familia Nahoris, quae ibi; et Shalem urbs Shechemi, ad quam Jacob cum ex Paddan Aram, alluit, Gen. 33:18; 34, erat familia Hamoris et Shechemi quae ibi; ita reliquae urbes illo tempore;

[2] et quia ex antiquissimis habuerunt quod gentes et familiae repraesentarent societates caelestes, ita illa quae sunt amoris et charitatis, n. 685, 1159, inde cum loco familiae nominatur urbs, et loco gentis nominatur populus, significatur verum quod est fidei: inde quoque civitas Dei et civitas sancta in genuino sensu significat fidem in Dominum: et quia ‘urbs seu civitas’ significabat fidem, ‘porta urbis’ significabat doctrinalia, quia haec introducunt ad fidem. Hoc quoque in Ecclesia repraesentativa Judaica significabatur per quod judices et seniores sederent in porta urbis et ibi judicarent, ut patet ab historicis Verbi, tum apud Zachariam,

Haec verba quae facietis, loquimini veritatem vir cum socio, veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris,

8:16:

et apud Amos, Odio habete malum, et amate bonum, et statuite in porta judicium, 5:15.

Quod ‘porta’ quoque significet aditum ad mentem rationalem, et quod mens illa comparetur ‘urbi’, videatur n. 2851.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2356

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2356. 1 Quod ‘exivit ad eos Lot ad januam’ significet quod prudenter se applicaret, constat ab interiore sensu ‘januae’, et ‘exire ad januam’; ‘janua’ in Verbo significat id quod introducit seu intromittit vel ad verum, vel ad bonum, vel ad Dominum; inde est quod etiam ‘janua’ significet ipsum verum, tum ipsum bonum, ut et Ipsum Dominum, nam verum ducit ad bonum, et bonum ad Dominum; talia repraesentabant ‘janua et vela tentorii’, tum quoque templi, videatur n. 2145, 2152, 2576;

[2] quod illa significatio sit januae, patet a Domini verbis apud Johannem, Qui non est ingrediens per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro; qui vero ingrediens est per januam, pastor est ovium; huic janitor aperit. Ego sum janua ovium, ... per Me si quis introiverit, salvabitur, 10:1-3, 7, 9; ibi ‘janua’ pro vero et bono, ita pro Domino, Qui est ipsum verum et bonum. Inde patet quid significatur per ‘intromitti per januam’ in caelum, proinde quid per ‘claves’ quibus aperitur.

[3] Hic autem per ‘januam’ significatur aliquod bonum, genio eorum qui obsiderunt domum, adaequatum, nam ‘janua’ distinguitur hic ab ‘ostio’, et erat ante domum, quod patet ex ea quod Lot exiverit et quod ostium clauserit post se; et quod bonum illud esset beatum vitae, constat ab illis quae mox sequuntur, quo persuaderet illis qui in falso et malo erant; nam tales non persuaderi se patiuntur per ipsissimum bonum, id enim rejiciunt; ex quibus patet quod per ‘exire ad januam’ hic significetur, quod prudenter se applicaret.

Footnotes:

1. The Manuscript has two versions of 2356-9, the former of which is deleted (see Appendix volume).

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.