The Bible

 

Genesis 23:10

Study

       

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2974

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2974. Quod ‘Abrahamo in acquisitionem’ significet quod soli Domino accepta, nempe omne regenerationis quale et quantum, quoad bonum et verum fidei, et sic quoad omnes cognitiones interiores et exteriores, constat a repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Dominus, de qua saepius prius; et a significatione 'acquisitionis quod sint Ipsius, 1 ita Ipsi soli accepta. Primarium fidei est, 2 quod omne bonum et omne verum sit Domini, ita a Domino solo; quo quis hoc interius agnoscit, eo interius in caelo est, nam in caelo percipitur quod ita sit; ibi est perceptionis sphaera quod ita sit, quia sunt in bono quod est a solo Domino, et hoc est quod dicitur esse in Domino; gradus perceptionis illius se habent a medio usque ad circuitus, sicut mox supra n. 2973 dictum est.

Footnotes:

1. The Manuscript has nempe

2. The Manuscript inserts quod credatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.