The Bible

 

Genesis 22:22

Study

       

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2863

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2863. ‘Ecce peperit Milkah etiam illa filios Nahori fratri tuo’: quod significet illos qui extra Ecclesiam sunt in fraternitate ex bono, constare etiam potest ex illis quae prius de Milkah et Nahore n. 1363, 1369, 1370 dicta sunt; fuerunt enim tres filii Teraho, 1 Abram, Nahor et Haran, qui quod alios deos coluerint, videatur n. 1356; Milkah fuit filia Haranis, quae facta uxor Nahori, n. 1369; et Haran mortuus super facies Terahi 2 in Ur Chaldaeorum, n. 1365-1368; inde constare potest quid per ‘Milkam et Nahorem’ significatur, nempe per ‘Milkam’ verum illarum gentium, et per ‘Nahorem’ bonum. Quod apud gentes vera sint, a multis constare potest; notum enim est quod apud gentes olim sapientia et intelligentia fuerit, ut quod agnoverint unum Deum, et de illo sancte scripserint; etiam quod agnoverint immortalitatem animae ac vitam post mortem, tum etiam felicitatem bonorum et infelicitatem malorum;

[2] praeter quod pro lege habuerint praecepta decalogi, quod nempe colendus Deus, quod honorandi parentes, quod non occidendum, furandum, adulterandum, et quod non concupiscenda aliorum; nec contenti quod in externis tales essent, sed quod in internis: similiter hodie, gentes moratiores ex omnibus partibus telluris de talibus quandoque melius loquuntur quam Christiani, nec solum loquuntur, sed vivunt secundum illa:

[3] haec et plura sunt vera apud gentes, et se conjungunt cum bono quod illis a Domino, ex quibus conjunctis in statu sunt recipiendi adhuc plura vera, quia unum verum agnoscit alterum et se facile consociant; est veritatum nexus et sunt affinitates; inde est quod illi qui in bono fuerunt in mundo, facile recipiant vera fidei in altera vita: falsa apud 3 eos non se conjungunt bono, sed modo se applicant, 4 sed ita ut inde separari possint; quae conjuncta sunt, manent; quae vero applicata sunt, separantur; et separantur tunc cum vera fidei discunt et imbuunt; omne verum fidei removet et separat falsum, usque tandem ita ut aversetur et fugiat illud. Inde nunc patet quinam per ‘filios, quos Milkah peperit Nahori fratri Abrahami’ significantur, quod nempe illi extra Ecclesiam qui in fraternitate sunt ex bono.

Footnotes:

1. Abraham, in the First Latin Edition

2. The Manuscript inserts patris sui.

3. The Manuscript has tales

4. The Manuscript has verum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.