The Bible

 

Genesis 21:2

Study

       

2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2666

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2666. Quod ‘in Jishako vocabitur tibi semen’ significet quod a Divino Humano Domini omnis salus illis qui in bono sunt, constat a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Divinum Rationale, de qua prius, ita Divinum Humanum, nam in intimo rationalis incohat humanum, n. 2106; et ex significatione ‘seminis’ 1 quod praedicatur ex Jishako 2 quod sit rationale caeleste, seu quod idem, qui caelestes sunt, de qua n. 2085, 2661; ita ‘vocari tibi semen’ significat quod illi heredes, proinde quod illis salus. Spirituales sunt etiam semen, sed ex filio ancillae, ut dicitur in vers. seq. ‘Et etiam filium ancillae in gentem ponam eum, quia semen tuum ille’; quare etiam illis salus, si in bono sunt, ut ab interno sensu illorum verborum constabit; idem etiam docet Dominus multis in locis, et manifeste apud Johannem, Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, 1:12, 13.

Footnotes:

1. The Manuscript has hic.

2. The Manuscript has Isaco.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.