The Bible

 

Genesis 21:16

Study

       

16 Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2620

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2620. Vers. 2. Et concepit et peperit Sarah Abrahamo filium senectuti illius, ad tempus statum, ut locutus fuit cum illo Deus. ‘Concepit et peperit’ significat quod esset et existeret: ‘Sarah Abrahamo’ significat ex unitione Divini spiritualis cum Divino caelesti Domini: ‘filium’ significat Divinum Rationale: ‘senectuti illius’ significat cum dies completi essent ut exueretur humanum: ‘ad tempus statum’ significat cum Rationale tale esset ut reciperet: ‘ut locutus fuit cum illo Deus’ significat sicut voluit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.