The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #82

Study this Passage

  
/ 10837  
  

82. Vers. 1. Et absoluti sunt caeli et terra, et omnis exercitus eorum. Per haec intelligitur quod homo nunc spiritualis factus, in tantum ut sit ‘sextus dies’; ‘caelum’ est internus ejus homo, et ‘terra’ est externus; ‘exercitus eorum’ sunt amor, fides, et cognitiones illorum, quae prius significata sunt per ‘luminaria magna et stellas’. Quod internus homo dicatur ‘caelum’, et externus ‘terra’, ex citatis in Verbo locis in capite praecedente constare potest; addere licet quae apud Esaiam,

Rarum reddam virum prae auro solido, et homine prae auro pretioso Ophiris; propterea caelos terrore percutiam, et concutietur terra e loco suo, 13:12, 13;

et alibi,

Oblivisceris Jehovae Factoris tui, Qui extendit caelos, et fundat terram; ... sed ponam verba Mea in ore tuo, et in umbra manus... abscondam te, ad extendendum caelum, et fundandum terram, 51:13, 16;

ex quibus patet quod de homine praedicetur et caelum et terra: de Antiquissima quidem Ecclesia agitur, sed interiora Verbi ita se habent ut quicquid dicitur de Ecclesia, dicatur de unoquovis Ecclesiae, qui nisi foret Ecclesia, non potuisset esse pars Ecclesiae; sicut qui non est templum Domini, non potest esse quod per ‘templum’ significatur: quod est Ecclesia, et caelum: ideo etiam Ecclesia Antiquissima appellatur ‘homo’ in singulari.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.