The Bible

 

Genesis 2

Study

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #81

Study this Passage

  
/ 10837  
  

81. SENSUS INTERNUS

In hoc capite agitur de caelesti homine, in praecedente actum est de spirituali, qui factus ex mortuo; sed quia hodie nescitur quid caelestis homo, vix quid spiritualis, nec quid mortuus, ut sciatur quae differentia, licet breviter tradere qualis unus et qualis alter. Primum: Mortuus homo non aliud verum et bonum agnoscit quam quod est corporis et mundi, hoc quoque adorat. Spiritualis homo agnoscit verum et bonum spirituale et caeleste, at ex fide, ex qua etiam agit, sed non ita ex amore. Caelestis homo verum et bonum spirituale et caeleste credit et percipit, nec agnoscit aliam fidem quam quae ex amore, ex quo etiam agit. Secundo: Fines mortui hominis spectant solum vitam corporis et mundi, nec novit quid vita aeterna et quid Dominus; sique scit, non credit. Fines spiritualis hominis spectant vitam aeternam et sic Dominum. Fines caelestis hominis spectant Dominum et sic regnum Ipsius et vitam aeternam. Tertio: Mortuus homo dum in pugna est, paene semper succumbit: cumque in nulla pugna, dominantur apud eum mala et falsa, et est servus. Vincula ejus sunt externa, ut timor legis, jacturae vitae, opum, lucri, famae propter ea. Spiritualis homo in pugna est; sed semper vincit. Vincula quibus agitur, sunt interna, et appellantur vincula conscientiae. Caelestis homo non in pugna est; sique mala et falsa impugnant, ea contemnit; quare etiam ‘victor’ appellatur. Nulla, quae apparent, vincula habet quibus agitur, sed est liber; illius vincula, quae non apparent, sunt perceptiones boni et veri.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.