The Bible

 

Genesis 1:31

Study

       

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #33

Study this Passage

  
/ 10837  
  

33. Notissimum unicuivis esse potest quod nulla usquam vita sit absque aliquo amore, et quod nusquam aliquod gaudium nisi quod profluit ex amore; sed qualis amor, talis vita et tale gaudium: removeres amores, seu quod idem est, cupiditates quia eae sunt amoris, cessaret ilico cogitatio et fores instar mortui; quod mihi ostensum est ad vivum. Amores sui et mundi quoddam vitae simile et quoddam gaudii simile sistunt, sed quia sunt contrarii prorsus amori vero, qui est ut ament Dominum supra omnia et proximum ut semet, constare potest quod non amores sint sed quod odia; nam quo plus aliquis semet et mundum amat, eo plus proximum et sic Dominum odit: quare verus amor est amor in Dominum; et vera vita est vita amoris ab Ipso: et verum gaudium est gaudium illius vitae. Amor verus non dari potest nisi unicus, ita nec vera vita nisi unica, unde vera gaudia et verae felicitates quales sunt angelorum in caelis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.