The Bible

 

Genesis 1:30

Study

       

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

From Swedenborg's Works

 

De Divino Amore et de Divina Sapientia #287

Study this Passage

  
/ 432  
  

287. Quod amor et sapientia sint homo, etiam constare potest ex Angelis Coeli, qui quantum in amore et inde sapientia a Domino sunt, tantum in pulchritudine homines sunt. 1 Idem constare potest ex eo, quod in Verbo dicitur de Adamo, quod in similitudinem et in imaginem Dei creatus sit, Genesis 1:26, quia in formam amoris et sapientiae. Omnis homo telluris in humanam formam quoad corpus nascitur; causa est, quia spiritus ejus, qui etiam vocatur anima, est homo; et hic est homo, quia est receptibilis amoris et sapientiae a Domino, et quantum spiritus seu anima hominis recipit, tantum ille fit homo post mortem corporis materialis, quod circumduxit, 2 et quantum non recipit, tantum fit monstrum, quod aliquid hominis ex facultate recipiendi trahit.

Footnotes:

1. Prima editio: sint.

2. Prima editio: circum duxit,

  
/ 432