The Bible

 

Genesis 1:11

Study

       

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #48

Study this Passage

  
/ 10837  
  

48. Ex his nunc constat quod quintus status sit, quod homo ex fide quae est intellectus, loquatur, seque inde confirmet in vero et bono, et quae tunc producit, sint animata, quae vocantur ‘pisces maris et aves caelorum’. Et quod sextus status sit, cum ex fide quae est intellectus, et inde ex amore qui est voluntatis, vera loquatur et bono faciat; quae tunc producit, vocantur ‘anima vivens et bestia’. Et quia tunc incipit simul ac ex fide, etiam ex amore agere, fit homo spiritualis qui vocatur ‘imago’, de qua nunc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.