The Bible

 

Genesis 19:3

Study

       

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2404

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2404. Vers. 15. Sicuti 1 aurora ascendit, et ad festinandum adigebant angeli Lotum, dicendo, Surge, accipe uxorem tuam et duas filias tuas inventas, ne forte consumaris in iniquitate urbis. ‘Sicuti aurora ascendit’ significat cum regnum Domini appropinquat: ‘ad festinandum adigebant angeli Lotum’ significat quod Dominus detineret eos a malo et teneret in bono: ‘dicendo, Surge, accipe uxorem tuam, et duas filias inventas’ significat verum fidei et affectiones veri et boni; ‘inventae’ sunt quod separatae a malo: ‘ne forte consumaris in iniquitate urbis’ significat ne perirent a malis falsi.

Footnotes:

1. Et sicut, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.