The Bible

 

Genesis 19:29

Study

       

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

From Swedenborg's Works

 

Coronis #50

  
/ 60  
  

50. Foedus etiam pactum est aliquoties; primum cum Abramo (de quo Gen. 17:1-14); [deinde] cum Populo (Exodus 24:7, 8; et porro, Joshua 24:24, 25). Ex his nunc patet, quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovih, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus seu Mane.

Quod per "Dominum Jehovih" ubivis in Verbo intelligatur Jehovah in Humano suo, qui est Dominus Redemptor et Salvator noster, in sequentibus videbitur.

  
/ 60  
  

The Bible

 

Genesis 18:26

Study

       

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.