The Bible

 

Genesis 17:5

Study

       

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2039

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2039. ‘Circumcidi omnem masculum’: quod significet puritatem, constat a repraesentatione et inde significatione ‘circumcidere’ in sensu interno; circumcisio seu excisio praeputii non aliud significabat quam remotionem et abstersionem eorum quae impediebant et inquinabant amorem caelestem, quae sunt mala cupiditatum, imprimis cupiditatum amoris sui, et falsa inde; causa hujus significationis est quia genitalia utriusque sexus amorem caelestem repraesentant; sunt tria genera amorum 1 quae constituunt caelestia regni Domini, nempe amor conjugialis, amor erga infantes, et amor societatis seu mutuus; amor conjugialis est principalis omnium, nam in eo finis maximi usus, nempe propagatio generis humani, et inde regni Domini cujus est seminarium; amor erga infantes proxime succedit qui inde; et dein amor societatis seu mutuus; quicquid obtegit, impedit, et conspurcat hos amores, significatur per ‘praeputium’, cujus excisio seu circumcisio ideo repraesentativa facta est; quantum enim mala cupiditatum et falsa inde removentur, tantum purificatur homo, et tantum apparere potest amor caelestis: amor sui quam contrarius sit amori caelesti et quam spurcus, dictum et ostensum est n. 760, 1307, 1308, 1321, 1594, 2 2045, 2057; ex his liquet quod circumcisio in sensu interno significet puritatem.

[2] Quod circumcisio sit modo signum foederis seu conjunctionis, constare potest manifeste ex eo quod circumcisio praeputii nihil prorsus sit absque circumcisione cordis; et quod circumcisio cordis quae est purificatio a spurcis illis amoribus, sit quae significatur; ut manifeste ab his in Verbo locis patet;

apud Mosen,

Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ad amandum Jehovam Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, propterea ut vivas, Deut. 30:6;

ex quibus constat quod ‘circumcidere cor’ sit purificari a spurcis amoribus, ut amari possit 3 Jehovah Deus seu Dominus, ex toto corde et ex tota anima:

[3] apud Jeremiam,

Novate vobis novale, et ne seratis inter spinas, circumcidite vos Jehovae, et removete praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, 4:3, 4;

‘circumcidere se Jehovae, et removere praeputia cordis’ nec aliud est quam removere talia quae impediunt amorem caelestem; inde etiam constat quod circumcisio cordis sit interius quod significatur per circumcisionem praeputii:

apud Mosen,

Circumcidetis praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius, ... faciens judicium orphani et viduae, et amans peregrinum ad dandum illi panem et vestem, Deut. 10:16, 18;

ubi etiam quod ‘circumcidere praeputium cordis’ sit purificari a malis amorum spurcorum et a falsis inde, liquet; caelestia amoris describuntur per opera charitatis, nempe per ‘facere judicium orphani et viduae’ et per ‘amare peregrinum ad dandum 4 illi panem et vestem’:

[4] apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, quibus visitabo super omnem circumcisum in praeputio, super Aegyptum, et super Jehudam, et super Edomum, et super filios Ammonis, et super Moabum, et super omnes abscissos anguli, habitantes in deserto, quia omnes gentes praeputiatae, et omnis domus Israelis praeputiati corde, 9:24, 25;

quod circumcisio significativum purificationis sit, inde quoque patet; vocantur ‘circumcisi praeputio’, sed usque ‘gentes praeputiatae’, inter ceteras etiam Jehudas; et Israel praeputiati corde:

apud Mosen,

Vel tunc humiliabitur cor eorum praeputiatum, Lev. 26:41;

similiter.

[5] Quod per praeputium et praeputiatum significetur immundum, constat apud Esaiam,

Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui Hierosolyma, civitas sanctitas, quia non addet, veniet in te amplius praeputiatus et immundus, 5 52:1;

per ‘Zionem’ intelligitur Ecclesia caelestis, per ‘Hierosolymam’ Ecclesia spiritualis, in quam praeputiatum quod est immundum, non intrabit.

[6] Quod circumcisio sit ‘signum foederis’ seu indicium conjunctionis, manifeste constat ex eo quod simile repraesentatum per arborum fructus qui etiam circumciderentur, de quibus ita apud Mosen,

Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcumque arborem cibi, praeputiabitis praeputium ejus, fructum ejus; tribus annis erit vobis praeputiati, non comedetur, et in anno quarto erit omnis fructus ejus sanctitas laudum Jehovae, Lev. 19:23, 24;

‘fructus’ similiter repraesentant et significant charitatem, ut a multis locis in Verbo constare potest, ita ‘praeputium’ eorum significat 6 immundum quod charitatem impedit et contaminat.

[7] Quod mirabile, cum angeli qui in caelo, ideam purificationis a spurcis naturalibus habent 7 , tunc in mundo spirituum repraesentatur velocissime quoddam simile circumcisionis, nam ideae angelicae in repraesentativa in mundo spirituum evadunt. Fuerunt ritus repraesentativi in Ecclesia Judaica qui inde originem duxerunt, et fuerunt quoque qui non inde: illi apud quos in mundo spirituum repraesentabatur velox illa circumcisio, volebant admitti in caelum, et antequam admissi, hoc 8 repraesentatum erat; ex quo constare potest cur mandatum Joshuae quod circumcideret populum cum Jordanem transgressi intrarent in terram Canaanem; introitus populi in 9 terram Canaanem non aliud repraesentabat quam intromissionem fidelium in caelum,

[8] ideo circumcisio secundo mandata erat, de qua ita apud Joshuam, Jehovah dixit ad Joshuam, Fac tibi gladios petrarum, circumcide filios Israelis secundo; et fecit sibi Joshua gladios petrarum, et circumcidit filios Israelis ad collem praeputiorum:... et dixit Jehovah ad Joshuam, Hodie devolvi opprobrium Aegypti desuper vobis, et vocavit nomen loci illius Gilgal (devolutio), 5:2, 3, 9; ‘gladii petrarum’ significant vera quibus imbuerentur, ut sic spurcos amores castigare et discutere possent, nam absque cognitionibus veri nusquam aliqua purificatio; quod ‘lapis seu petra’ significet vera, prius n. 643, 1298, ostensum est, et quod ‘gladius’ praedicetur de veris quibus castigentur mala, ex Verbo constat.

Footnotes:

1. The Manuscript has amoris.

2. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

3. The Manuscript has queat.

4. The manuscript has ei.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has denotat.

7. The Manuscript has habent before purificationis.

8. The Manuscript has id.

9. The Manuscript inserts Israelitici.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1321

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1321. Quod ‘confundamus labium eorum’ significet quod nulli verum doctrinae sit, constare potest a significatione ‘labii’ quod sit doctrina, de qua supra ad vers. 1;

inde sequitur quod ‘confundere labia’ sit confundere illa quae sunt doctrinae, hoc est, vera doctrinae: ‘confundere’ significat in sensu interno non solum obtenebrare sed etiam obliterare et dissipare, sic ut non aliquid verum. Cum cultus sui succedit loco cultus Domini, tunc non solum pervertitur omne verum sed etiam aboletur, et tandem agnoscitur falsum pro vero et malum pro bono; omnis enim lux veritatis est a Domino, et omnis caligo est ab homine; cum homo succedit in cultu loco Domini, fit lux veri caligo; et tunc spectatur ab iis lux ut caligo, et caligo ut lux;

[2] talis quoque est vita eorum post mortem; vita falsi iis est quasi lux, sed vita veri est iis quasi caligo; sed mutatur talis vitae lux in meram caliginem cum approximant versus caelum: dum in mundo sunt, quidem verum possunt loqui, immo cum eloquio et apparente zelo, et quia adest continua reflexio super se, etiam videntur sibi idem cogitare; sed quia ipse finis est cultus sui, cogitationes a fine trahunt quod non agnoscant verum nisi quantum sui in vero sit; cum homo talis est, in cujus ore verum, constat quod ei non verum sit; quod manifeste patet in altera vita, ibi tales non solum non agnoscunt verum quod professi in vita corporis, sed etiam odio habent et persequuntur, et in tantum, in quantum iis fastus aut sui cultus non adimitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.