Arcana Coelestia #2107
2107. ‘In circumcidendo illo carnem praeputii sui’: quod significet cum Externi Hominis mala prorsus expulit, constat ex significatione ‘circumcidi’ quod sit purificari ab amoribus sui et mundi, seu quod idem, a malis, nam omnia mala inde sunt, de qua supra n. 2039, 2041, 2053, 2057 et quod Dominus ex propria potentia expulerit mala, et sic Humanam Essentiam fecerit Divinam, in Parte Prima multis demonstratum est, 1 tum supra n. 2025.
Footnotes:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.