The Bible

 

Genesis 17:19

Study

       

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2025

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2025. Quod ‘dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum’ significet quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisiverit quae sunt ‘terra peregrinationum’, constat a significatione ‘peregrinari’ quod sit instrui, de qua n. 1463; et quia homo 1 vitam sibi acquirit imprimis per instructionem in scientificis, doctrinalibus, et cognitionibus fidei, peregrinatio inde est vita sic acquisita; applicate ad Dominum, est vita quam Ipse Sibi comparavit per cognitiones, pugnas tentationum, et in illis victorias, et quia illam Sibi propriis viribus 2 , hic per ‘terram peregrinationum’ illud significatur.

[2] Quod Dominus omnia Sibi propriis viribus comparaverit, et propriis viribus univerit Essentiam Humanam Divinae et Divinam Humanae, et quod sic justitia solus factus, constat manifeste apud Prophetas,

ut apud Esaiam,

Quis hic veniens ex Edom, ... incedens in multitudine roboris Sui?... Torcular calcavi solus Ego, et de populis non quisquam Mecum:... Circumspexi, et nemo auxilians, et obstupui, et nemo suffulciens; ideo salutem praestitit Mihi brachium Meum, Esai. 43:1, 3, 5 3 ;

‘Edom’ pro Humana Domini Essentia, ‘robur et brachium’ pro potentia; quod ex propria, clare dicitur quod ‘nemo auxilians, nemo suffulciens’ quod ‘salutem Ipsi praestiterit brachium Ipsius’:

[3] apud eundem,

Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod nemo intercedens; et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia Ipsius fulcivit Ipsum: et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis in capite Suo, 59:16, 17;

similiter quod propria potentia, et quod sic justitia factus. Quod Dominus justitia, apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt... ad expiandum iniquitatem, et ad adducendum justitiam saeculorum, et ad obsignandum visionem et prophetam, et ad ungendum Sanctum Sanctorum, 9:24:

et apud Jeremiam,

Suscitabo Davidi germen justum, et regnabit rex, et intelligenter aget, et faciet judicium et justitiam in terra; in diebus Ipsius 4 salvabitur Jehudah, et Israel habitabit in fiducia; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, 23:5, 6; 33:15, 16;

ideo quoque appellatur ‘Habitaculum Justitiae’, Jer. 31:23; 50:7;

[4] et apud Esaiam,

‘Mirabilis et Heros’, 9:6. Quod Dominus toties tribuat Patri quod Ipsius est, explicatum est supra, n. 1999, 2004; Jehovah enim in Ipso fuit, proinde in singulis Ipsius; hoc ex simili tametsi non compari, potest illustrari apud hominem; anima hominis est in eo, et quia in eo, est in singularissimis ejus, nempe in singularissimis ejus cogitationis et in singularissimis ejus actionis; quicquid non habet animam ejus in se, non est ejus; Anima Domini fuit ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, nam conceptus a Jehovah, ita fuit in singularissimis Ipsius; et quia ipsa Vita seu ipsum Esse quod est Jehovah, fuit Ipsius, sicut anima est hominis, ita Ipsius fuit quod Jehovae, quod est quod Dominus dicit, quod ‘sit in sinu Patris’, Joh. 1:18, et quod ‘omnia quae Pater habet, Sua essent’, Joh. 16:15; 17:10, 11 .

[5] Ex bono quod est Jehovae, univit Divinam Essentiam Humanae, et ex vero univit Humanam Essentiam Divinae, ita omnia et singula ex Se Ipso; immo Humanum Ipsius fuit relictum Sibi ut pugnaret a Se contra omnia inferna et vinceret illa, et quia vitam habuit in Se, ut dictum, quae Ipsius fuit, Sua potentia et Suis viribus illa evicit; sicut etiam clare apud Prophetas in locis citatis 5 dicitur. Inde nunc quia propriis viribus omnia Sibi acquisivit, justitia factus, mundum spirituum vindicavit ab infernalibus geniis et spiritibus, et sic liberavit genus humanum ab interitu, nam genus humanum per spiritus regitur, et sic redemit illud; ideo toties in Verbo Veteris Testamenti Liberator et Redemptor dicitur, et Salvator, quod est nomen Ipsius Jesus.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has comparavit here, but it is deleted.

3. The Manuscript and the First Latin Edition have 1, 2, 5; in 9486 treating of the same subject and quoting the same passage Swedenborg includes the final words of verse 1 which are Ego qui loquor in justitia; magnus ad salvandum.

4. Illius, in the First Latin Edition.

5. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.