The Bible

 

Genesis 17:13

Study

       

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2054

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2054. ‘In foedus aeternum’: quod significet conjunctionem, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua prius. Hic quia agitur de illis qui intra Ecclesiam sunt, iterum dicitur ‘foedus’, et hic ‘foedus aeternum’, ex causa, tam quia illis maxime necessarium circumcidi seu purificari ab amoribus sui et mundi, ut ostensum supra n. 2051, quam quia cum illis qui intra Ecclesiam, proxima 1 est conjunctio Domini et Ipsius caeli, quoniam per bona et vera fidei: est quidem conjunctio etiam cum illis qui extra Ecclesiam, sed remotior quia non in bonis et veris fidei sunt, ut dictum supra n. 2 2049. Ecclesia in regno Domini se habet sicut cor et pulmones in homine; interiora hominis cum externis ejus per cor et pulmones conjunguntur, inde omnia viscera quae circumcirca sunt, vivunt; ita quoque se habet cum genere humano; conjunctio Domini et Ipsius caeli est proxima cum Ecclesia, remotior autem cum illis qui extra Ecclesiam, qui sunt sicut viscera quae medio corde et pulmone vivunt: caelestes sunt instar cordis, spirituales autem instar pulmonum: illius et hujus necessitatis causa hic agitur in specie de illis qui intra Ecclesiam, et his repetitur foedus.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.