The Bible

 

Genesis 15:15

Study

       

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9342

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9342. 'Quia dabo in manum vestram habitatores terrae': quod significet imperium super malis, constat ex significatione ‘dare in manum’ quod sit vincere et imperare, et ex significatione ‘habitatorum terrae’ quod sint mala Ecclesiae; per ‘habitatores’ enim significantur bona, n. 2268, 2451, 2712, 3613, inde in opposito sensu mala, nam per gentes terrae Canaanis significata sunt mala et falsa infestantia et destruentia bona et vera Ecclesiae, n. 9327 1 .

Footnotes:

1. The Manuscript inserts, et quae ibi citata.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1672

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1672. ‘Et reges qui cum illo’: quod significent verum apparens quod est boni illius, constat ex significatione ‘regum’ in Verbo; ‘reges, regna, et populi’ in historicis et propheticis Verbi significant vera et quae veritatum sunt, quod multis confirmari potest; in Verbo accurate distinguitur inter populum et gentem; per ‘populum’ significantur vera, per ‘gentem’ bona, ut ostensum prius n. 1259, 1260; reges praedicantur de populis, non ita de gentibus; filii Israelis antequam reges ambiebant, fuerunt ‘gens’, et repraesentabant bonum seu caeleste; at postquam cupiverunt regem et acceperunt, facti sunt ‘populus’, et non repraesentabant bonum seu caeleste, sed verum seu spirituale, quae causa fuit quod hoc illis imputatum sit in vitium, 1 Sam. 8:7 ad fin. , de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi: hic quia nominatur Kedorlaomer et additur ‘reges qui cum illo’, significatur tam bonum quam verum, per ‘Kedorlaomerum’ bonum, per ‘reges’ verum, sed quale fuit bonum et verum in principio tentationum Domini supra dictum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.