The Bible

 

Genesis 14:8

Study

       

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1679

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1679. ‘Et percusserunt omnem agrum Amalekitarum’: quod significet genera falsorum, constat a repraesentatione et significatione ‘gentis ‘Amalekitae’; per omnes gentes quae fuerunt in terra Canaane repraesentata sunt genera falsorum et malorum, ut ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit; per ‘Amalekitas’ significata sunt falsa, per ‘Emoraeos in Hazezon-tamar’ mala ex falsis; quod per ‘Amalekitas’ falsa quibus oppugnantur vera, constare potest ab illis quae de Amalekitis memorantur Exod. 17:13 ad fin. ; Num. 13:29; 24:20; Deut. 25:17-19; Jud. 5:13, 14; 1 Sam. 15:1 ad fin. ; 27:8; Ps. 83:8, 9 [KJV Ps. 83:7, 8].

[2] Per ‘Rephaim, Zuzimos, Emim, Horitas’, de quibus in vers. 5, 6, 6, significatae sunt persuasiones falsi, oriundae ex cupiditatibus mali, hoc est, ex malis; hic autem per ‘Amalekitas et Emoraeum in Hazezon-tamar’ significantur falsa ex quibus mala; aliud est falsum ex malo, et aliud falsum et inde malum; falsa scaturiunt vel ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, vel ex principiis captis quae sunt intellectus; falsa ex cupiditatibus quae sunt voluntatis, sunt foeda, nec ita exstirpari se patiuntur, quia ipsi vitae hominis cohaerent; ipsa vita hominis est quod cupit, hoc est, quod amat; dum confirmat apud se hanc vitam, seu cupiditatem aut amorem, omnia confirmantia sunt falsa et implantantur ejus vitae; tales fuerunt antediluviani:

[3] falsa autem ex principiis captis quae sunt intellectus, non ita radicari possunt in parte voluntaria hominis; sicut sunt doctrinalia falsa aut haeretica; haec ab origine extra voluntatem incohant, et ab imbuitione talium ab infantia, et dein a confirmatione in aetate adulta; at quia falsa sunt non possunt aliter quam producere mala vitae; ut qui credit mereri salutem per opera et se confirmat in eo, ipsum meritum, justificatio sui, et confidentia, sunt mala quae inde; et vicissim, qui credit pietatem vitae non dari posse nisi meritum ponatur in operibus, malum inde est quod exstinguat apud se omnem pietatem vitae, et se dedat cupiditatibus et voluptatibus; similiter in aliis multis: talia falsa inde mala sunt, de quibus in hoc versu agitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.