The Bible

 

Genesis 14:19

Study

       

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1731

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1731. ‘Benedixit illi’: quod significet fruitionem caelestium et spiritualium, constare potest a significatione ‘benedicere’ quod sit frui omnibus bonis, de qua n. 981, 1096: fruuntur omnibus bonis qui bonis caelestibus et spiritualibus, nam inde omnia bona cujuscumque nominis. Haec quae in hoc versu continentur, annuntiant et praedicant conjunctionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, ipsa benedictio illud involvit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.