The Bible

 

Genesis 12:5

Study

       

5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1476

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1476. ‘Propterea ut bene fiat mihi propter te’: quod significet quod sic caeleste non posset violari, constat ab illis quae supra dicta sunt; ordo enim est, ut aliquoties prius dictum, quod caeleste influet spirituale, spirituale in rationale, et hoc in scientificum; cum hic ordo est, tunc a caelesti adaptatur spirituale, a spirituali rationale, et ab hoc scientificum; scientificum in communi tunc fit ultimum vas, seu quod idem est, scientifica in specie et particulari fiunt ultima vasa quae correspondent rationalibus, rationalia spiritualibus, et spiritualia caelestibus; cum ille ordo est, tunc caeleste non potest violari, alioquin violatur: quia hic agitur de instructione Domini in sensu interno, hic describitur quomodo progressus sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.