The Bible

 

Genesis 12:2

Study

       

2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1450

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1450. ‘Transtulit inde in montem ab oriente Betheli’: quod significet quartum statum Domini cum puer, constare potest ab illis quae praecedunt, tum ab illis quae sequuntur, ita etiam ex ipso ordine; ordo fuit, quod Dominus omnium primum ab infantia imbutus fuisset caelestibus amoris; caelestia amoris sunt amor erga Jehovam et amor erga proximum et in illis ipsa innocentia; ex illis ut ab ipsismet fontibus vitae fluunt omnia et singula, sunt enim cetera solum derivationes. Caelestia haec insinuantur imprimis homini in statu ejus infantiae usque ad pueritiam, et quidem absque cognitionibus; influunt enim a Domino et afficiunt, antequam homo sciat quid amor et quid affectio, ut constare potest a statu infantum et dein a statu primae pueritiae; haec apud hominem sunt ‘reliquiae’ de quibus aliquoties, quae a Domino insinuantur et reconduntur ad usum vitae ejus sequentis de quibus videatur n. 468, 530, 560, 561, 660, 661. Dominus quia natus est sicut alius homo, etiam secundum ordinem in caelestia introductus est, et quidem per gradus ab infantia ad pueritiam, et dein in cognitiones, quae quomodo se habuerunt apud Ipsum, in hoc versu describitur, et in sequentibus repraesentatur per Abrahami peregrinationem in Aegypto.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.