21
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
1252. Quod haec significentur, non opus est ulterius confirmare, sunt enim eadem verba quae supra vers. 20, ubi videantur quae dicta; se habent significationes, ut hic familiarum, linguarum, terrarum, et gentium, respective ad illa de quibus praedicantur; ibi de ‘Hamo’ seu de cultu corrupto interno, hic vero de ‘Shemo’ seu de cultu vero interno; quare ‘familiae et gentes’ ibi spectabant mores, ac ‘linguae et terrae’ opiniones, quae sunt Ecclesiae corruptae internae; hic vero ‘familiae et gentes’ spectant charitatem, ac ‘linguae et terrae’ fidem, quae sunt Ecclesiae verae internae: de significatione ‘gentium et familiarum videatur in sequentibus hujus capitis.