The Bible

 

Genesis 10:10

Study

       

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2864

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2864. ‘Uz primogenitum suum, et Buz fratrem ejus, et Kemuel patrem Arami et Kesed, et Hazo, et Pildash, et Jidlaph, et Bethuel’: quod significent varia religiosa et cultus inde, constare potest inde quod nomina significent res, ut dictum; res quas haec nomina significant, sunt religiosa et cultus inde, sicut etiam nomina quae leguntur cap. 5 et 11 Gen. Quid autem hic unumquodvis nomen et unusquisque filius significat, non ita dici potest quia solum nominantur; Uz et Buz quoque nominantur apud Jer. 25:20, 23, sed inter plura alia nomina, etiam Uz, Thren. 4:21; Job 1:1, de quo Gen. 10:23; n. 1233, 1234.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.