The Bible

 

Ezechiel 9

Study

   

1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.

2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.

3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis,

4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.

5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :

6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.

7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.

8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?

9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.

10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.

11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo : respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.

   

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #94

Study this Passage

  
/ 853  
  

94. In hodiernis Ecclesiis Christianis commune est vocare Dominum Salvatorem nostrum Filium Mariae, et raro Filium Dei, nisi tunc intelligant Filium Dei natum ab aeterno; hoc inde est, quia Romano-Catholici Mariam Matrem super reliquos sanctificaverunt, 1 et illam sicut Deam seu Reginam omnibus Sanctis suis praefecerunt; 2 cum tamen Dominus, cum glorificavit Humanum suum, omne Matris suae exuit, et omne Patris induit, quod in sequentibus hujus Operis plene demonstrabitur. Ex communi hoc in omnium Ore, quod dicatur Filius Mariae, plures enormitates influxerunt in Ecclesiam, imprimis apud illos, qui non in judicium suum admiserunt illa, quae in Verbo de Domino dicta sunt, ut quod Pater et Ipse unum sint, quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit, quod omnia Patris sint Ipsius, quod Ipse Jehovam vocaverit Patrem suum, et Jehovah Pater Ipsum Filium suum. Enormitates, quae in Ecclesiam influxerunt ex eo quod nominent Ipsum Filium Mariae et non Filium Dei, sunt, quod de Domino pereat idea Divinitatis, et cum hac omne id quod in Verbo de Ipso ut Filio Dei dictum est; 3 tum quod per id intret Judaismus, Arianismus, Socinianismus, Calvinismus qualis hic fuit in principio, et tandem Naturalismus, et cum hoc Fanatismus, quod Filius Mariae ex Josepho fuerit, tum quod Anima ei fuerit ex Matre, et inde quod dicatur Filius Dei et non sit; consulat se quisque, tam Clericus quam Laicus, num aliam ideam de Domino ut Filio Mariae, quam ut de mero homine, conceperit et foveat.

[2] Quoniam talis idea jamdum Saeculo tertio, quando surrexerunt Ariani, inter Christianos incepit praevalere, ideo Concilium Nicaenum ad vindicandum Divinitatem Domino, finxerunt Filium Dei natum ab aeterno, sed per hoc figmentum elevabatur quidem tunc, et apud plures etiam hodie elevatur Humanum Domini ad Divinum; verum non apud illos, qui per Unionem hypostaticam intelligunt unionem sicut inter duos, quorum unus est supra et alter est infra. Sed quid aliud inde resultat, quam quod Universa Ecclesia Christiana pereat, quae unice super cultu Jehovae in Humano fundata est, proinde super Deo Homine; quod nemo possit videre Patrem, nec cognoscere Ipsum, nec venire ad Ipsum, nec credere in Ipsum, nisi per Humanum Ipsius, Dominus multis in locis declarat; si hoc non fit, vertitur omne semen Ecclesiae nobile in semen ignobile, semen oleae in semen pinus, semen aurantii, citri, pomi, pyri, in semen salicis, ulmi, tiliae, ilicis, vitis in juncum palustrem, triticum et hordeum in paleas, imo omnis cibus spiritualis fit sicut pulvis, quo serpentes vescuntur; nam in homine lux spiritualis fit naturalis, et tandem sensualis corporea, quae in se spectata est lux fatua; imo fit homo tunc sicut avis, quae dum volat in alto, abscissis alis decidit in terram, ubi gradiens non plus videt circum se, quam quod ante pedes jacet; et tunc de spiritualibus Ecclesiae, quae erunt pro vita aeterna, non aliter ac quam hariolus cogitat; haec fiunt, dum homo Dominum Deum Redemptorem et Salvatorem spectat ut merum Filium Mariae, ita ut merum hominem.

Footnotes:

1. Prima editio: sanctificavit.
2. Prima editio: praefecit.
3. Prima editio: dicta sunt.

  
/ 853  
  

The Bible

 

Jeremias 23:2

Study

       

2 Ideo hæc dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos : ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.