The Bible

 

Ezechiel 7:16

Study

       

16 Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #611

Study this Passage

  
/ 1232  
  

611. [Vers. 7.] "Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere." - Quod significet ultimum statum ecclesiae, et tunc revelationem Divini Veri, constat ex significatione "dierum vocis septimi angeli", quod sit status ultimus ecclesiae; progressivae enim mutationes status ecclesiae descriptae sunt per quod "Septem angeli clanxerint"; unde per "vocem septimi angeli" significatur ultimus status; et ex significatione "quando futurus clangere", quod sit tunc revelatio Divini Veri. Quod per "clangere tuba" seu "buccina" significetur influxus Divini Veri, ac revelatio ejus, videatur supra (n. 502); quod hic significetur revelatio ejus, patet ex sequentibus hujus versus, ubi dicitur, "Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit suis servis prophetis", per quae significatur quod implebitur tunc praedictio de adventu Domini: cum adventu Domini est quoque revelatio Divini Veri.

  
/ 1232