The Bible

 

Ezechiel 6:13

Study

       

13 Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.

From Swedenborg's Works

 

Dicta Probantia #2

  
/ 101  
  

2. APOSTOLI MIRACULA. SECTIO 1.2

De illis qui se transformant in Apostolos, sicut Satanas in angelum lucis, 2 Cor. 11:13, 14, 16.

Tormenta et mala, quae Paulus passus, enumerantur, 2 Cor. 11:24 ad 27, 32, 33.

Quod Paulus fuerit in Coelo Tertio, et audiverit ineffabilia, 2 Cor. 12:2, 3, 4.

Quod angelus satanae Col.phis Paulum exceperit: 2 Cor. 12:7, 8, 9.

Adventus Domini secundum operationem satanae in signis et miraculis mendacii. 2 Thess. 2:9.

Surgent falsi Christi, et dabunt signa et prodigia, Matth. 24:24, 25, Marc. 13:22.

Quod per principem daemoniorum, Beelzebulem, ejiciat daemonia, Marc. 3:22, Luc. 11:15, 17, 19.

Quod miracula non audituri sint, seu [si] exsuscitatur mortuus, Abraham ad divitem in inferno, Luc. 16:29 ad 31.

Quod adventus Domini in signis et miraculis mendacii, 2 Thess. 2:1 ad 11.

  
/ 101  
  

The Bible

 

Lucas 11:17

Study

       

17 Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.