The Bible

 

Ezechiel 5:5

Study

       

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9806

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9806. Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum quod significet conjunctionem Divini Veri cum Divino Bono in Divino Humano Domini, constat a repraesentatione ‘Moschis’ qui hic appropinquare 1 faceret ad se Aharonem, quod sit Dominus quoad Divinum Verum, de qua n. 6752, 6771, 7014, 9372, ex significatione ‘appropinquare’ quod sit conjunctio et praesentia, de qua n. 9378, ex repraesentatione ‘Aharonis’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum, de qua sequitur, et ex significatione ‘fratris’ quod sit bonum, de qua n 3303, 3803, 3815, 4121, 4191, 5686, 5692, 6756; ex his patet quod per quod ‘Moscheh appropinquare faceret ad se Aharonem fratrem suum’ significetur conjunctio Divini Veri tum Divino Bono in Domino; quod in Divino Humano Ipsius, est quia Ipsum Id erat, in quo conjunctio illa facta est; Dominus enim Humanum Suum primum fecerat Divinum Verum, postea Divinum Bonum, videantur citata n. 9199, 9315. Quod Aharon electus fuerit ut fungeretur sacerdotio, fuit causa quia erat frater Moschis, sic enim simul repraesentabatur fraternitas Divini Veri ac Divini Boni in caelo, nam prout supra dictum est, per Moschen repraesentabatur Divinum Verum, et per Aharonem Divinum Bonum.

[2] Omnia in universo, tam caelo quam mundo, se referunt ad bonum et ad verum ut sint aliquid, bonum enim est Esse veri, et verum est Existere boni; quapropter bonum absque vero non Existit, et verum absque bono non Est; inde patet quod conjuncta erunt; conjunctio illorum repraesentatur in Verbo per binas conjuges, et quoque per binos fratres; per binas conjuges quando agitur de conjugio caelesti, quod est boni et veri, ac de successiva derivatione inde; per binos fratres quando agitur de bino ministerio, quod est judicii et cultus; qui fungebantur ministerio judicii vocabantur judices, postea reges, qui autem fungebantur ministerio cultus vocabantur sacerdotes; et quia omne judicium fit per verum, et Omnis cultus ex bono, ideo per ‘judices’ in Verbo significatur in sensu abstracto a persona verum ex bono, per 'reges' autem verum ex quo bonum, ac per ‘sacerdotes’ significatur ipsum bonum; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Judex, tum Propheta, ut et Rex, ubi agitur de vero, at Sacerdos ubi de bono; pariter 2 Christus, Unctus, seu Messias, tum de vero, at Jesus seu Salvator cum de bono.

[3] Ob illam fraternitatem, quae est veri quod judicii, ac boni quod cultus, Aharon frater Moschis 3 electus est 4 ut sacerdotio fungeretur; quod per ‘Aharonem et ejus domum’ ideo significetur bonum, constat apud Davidem,

Israel, confide in Jehovah; Hic est auxilium eorum et scutum eorum; domus Aharonis, confidite in Jehovah; Hic auxilium eorum et scutum eorum. Jehovah recordatus est nostri, benedicit; 5 benedicet domui Israelis, benedicet domui Aharonis, Ps. 115:9, 10, 12:

apud eundem,

Dicat nunc Israel 6 quod in aeternum misericordia Ipsius; dicant nunc domus Aharonis 6 quod in aeternum misericordia Ipsius, Ps. cxviii [2, ] 3:

apud eundem,

Domus Israelis, benedicite Jehovae; domus Aharonis, benedicite Jehovae, 7 Ps. 135:19;

‘domus Israelis’ pro illis qui in veris sunt, 'domus Aharonis' pro illis qui in bonis, nam in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314; quod ‘domus Israelis’ sint qui in veris, videatur n. 5414, 5879, 5951, 7956, 8234:

[4] apud eundem,

Jehovah misit 8 Moschen servum suum, Aharonem quem elegit, Ps. 105:26;

Moscheh dicitur ‘servus’ quia servus praedicatur 9 de veris, n. 3409, 10 et electus 9 de bono, n. 3755 fin. :

apud eundem,

Ecce quam bonum et jucundum habitare fratres etiam una! sicut oleum bonum super capite descendens in barbam, barbam Aharonis, quod descendit super os vestium illius, Ps. 11 cxxxiii [1, 2, ] 3; qui non scit quid significat 'frater, ' tum quid ‘oleum’, quid ‘caput’, quid ‘barba’, quid ‘vestes’, 12 ut et quid repraesentat ‘Aharon’, non capere potest cur talia comparata sunt cum 13 cohabitatione fratrum, nam quid oleum descendens a capite in barbam Aharonis, et inde in ejus vestes, simile habet cum 14 concordia fratrum; sed 15 similitudo comparationis patet ex sensu interno, in quo agitur de influxu boni in 16 vera, ac ita describitur illorum fraternitas; ‘oleum’ enim est bonum, ‘caput Aharonis’ est intimum boni, ‘barba’ est maxime externum ejus, ‘vestes’ sunt vera, ‘descendere’ est influxus; inde 17 liquet quod per illa verba significetur influxus boni ab interioribus ad exterior in vera, et ibi conjunctio; quis absque sensu interno videre potest quod 18 illis verbis ea caelestia insint? ‘oleum’ quod sit bonum amoris videatur n. 886, 4582, 4638, 9780, ‘caput’ quod sit intimum, n. 5328, 6436, 7859, 9656, ‘barba’ quod sit maxime externum, patet apud Esai. 7:20, 15:2;

apud Jeremiam 48:37;

et apud Ezech. 5:1;

‘vestes’ quod sint vera, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216; 19 quod ‘Aharon’ sit caeleste bonum, videatur supra.

[5] Ex eo quod Aharon electus sit 20 ad fungendum sacerdotio, ita ad ministrandum sanctissima, comprehendi potest quomodo cum repraesentationibus in Ecclesia Judaica se habuerat, quod nempe non spectaverint personam quae repraesentabat, sed rem quae repraesentabatur ita quod rem sanctam, immo sanctissimam, repraesentare potuerint personae quarum interiora immunda, immo 21 idololatrica fuerunt, modo externa, cum erant in cultu, disposita ad sanctitatem fuerunt, qualis Aharon 22 fuerat, constare potest ex his apud Moschen, Aharon sumpsit e manu 23 filiorum Israelis aurum, et formavit illud caelo, fecitque illud vitulum fusilis: et exstruxit Aharon altare coram eo, et proclamavit Aharon, et dixit, Festum Jehovae cras, Exod. 32:4, 5, 25: et alibi apud eundem,

Contra Aharonem ira motus est Jehovah valde ad perdendum eum; oravi vero etiam pro Aharone in tempore illo, Deut. 9:20;

quod repraesentativa Ecclesiae apud gentem Israeliticam et Judaicam 24 non spectaverint personas sed ipsas res, videantur citata n. 9229.

Footnotes:

1. The Manuscript places this after se.

2. Christus seu Unctus

3. The Manuscript inserts, qui Judex et Propheta, .

4. in sacerdotem

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. quia

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. ex, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

10. at

11. 133

12. tum

13. unanimitate

14. concordi cohabitatione

15. ipsa similitudo constat

16. verum

17. patet

18. The Manuscript inserts in.

19. Aharon enim est qui in coelesti bono sunt

20. in sacerdotem

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. fuerit

23. eorum

24. spectaverint res sanctas et non personas

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #886

Study this Passage

  
/ 10837  
  

886. Quod ‘oliva’ significet bonum charitatis, constat non solum a significatione ‘olivae’, sed etiam a significatione ‘olei’ in Verbo. Oleum olivae erat, praeter aromata, quo ungebantur sacerdotes et reges; et oleum olivae erat pro lucernis; de illo videatur, Exod. 30:24;

de hoc Exod. 27:20;

causa quod oleum olivae adhiberetur ad unctiones et lucernas, erat quod repraesentabat omne caeleste, proinde omne bonum amoris et charitatis; oleum enim est ipsum essentiale arboris et quasi anima ejus, sicut caeleste aut bonum amoris et charitatis est ipsum essentiale seu ipsa anima fidei; inde repraesentatio. Quod ‘oleum’ significet caeleste aut bonum amoris et charitatis, multis ex Verbo confirmari potest, sed quia hic nominatur oliva, solum aliqua loca confirmantia de oliva licet afferre;

apud Jeremiam,

Olivam virentem, pulchram fructu forma, vocavit Jehovah nomen tuum, 11:16;

ubi ita appellatur Ecclesia Antiquissima seu caelestis, quae fundamentalis erat Ecclesiae Judaicae; quare omnia repraesentativa istius Ecclesiae spectabant caelestia, et per caelestia Dominum:

[2] apud Hoscheam,

Ibunt rami ejus et erit sicut oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani, 14:7 [KJV 14:6];

ubi de Ecclesia plantanda, cujus honor est ‘oliva’, seu bonum amoris et charitatis, et ‘odor sicut Libani’ est affectio veri fidei inde; ‘Libanus’ pro cedris, quae significabant spiritualia seu vera fidei:

apud Zachariam, Duae olivae juxta candelabrum, una a dextra lecythi et una juxta sinistram illius:... hi duo filii olei puri, stantes juxta Dominum totius terrae, 4:3, 11, 14;

ubi ‘duae olivae’ pro caelesti et spirituali, ita pro amore qui est Ecclesiae caelestis, et pro charitate quae est Ecclesiae spiritualis; hae sunt ad dextram et sinistram Domini; ‘candelabrum’ significat hic, sicut repraesentabat in Ecclesia Judaica, Dominum; ‘lucernae’ caelestia, ex quibus spiritualia sicut a flamma radii lucis seu lux:

apud Davidem,

Uxor tua, sicut vitis fructifera in lateribus domus tuae; filii tui sicut plantae olivarum, Ps. 128:3;

ubi ‘uxor sicut vitis’ pro Ecclesia spirituali; ‘filii’ pro veris fidei, quae vocantur ‘plantae olivarum’ quia a bonis charitatis:

apud Esaiam,

Relinquentur in eo racemationes sicut decussio olivae, duae tresve baccae in capite rami, 17:6;

ubi de reliquiis apud hominem; ‘olivae’ pro reliquiis caelestibus:

apud Micham, Calcabis olivam, et non unges te oleo; et mustum, et non bibes vinum, 6:15:

et apud Mosen,

Vineas plantabis et coles, et vinum non bibes; ... olivae erunt tibi in omni termino tuo, et oleo non unges te, Deut. 28:39, 40;

ubi de abundantia doctrinalium de bonis et veris fidei quae, quia tales, rejiciebant. Ex his locis constare potest quod ‘folium’ significet verum fidei, et ‘oliva’ bonum charitatis; et quod similia significentur per ‘folium olivae, quod columba ferebat in ore’, hoc est, quod nunc appareret apud hominem Antiquae Ecclesiae aliquantulum veri fidei ex bono charitatis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.