The Bible

 

Ezechiel 5:5

Study

       

5 Hæc dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5799

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5799. ‘Quia sicut tu sicut Pharaoh’: quod significet quod ei dominium super naturale, constat ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sit naturale in communi, de qua n. 5160; et ex repraesentatione ‘Josephi’ quod sit internum, de qua prius; quod internum dominium habeat super naturale, repraesentatur per quod Josephus praefectus sit super omnem terram Aegypti, et quoque super totam domum Pharaonis, Gen. 41:40, 41.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.