The Bible

 

Ezechiel 41:12

Study

       

12 Et ædificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem ædificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #648

Study this Passage

  
/ 10837  
  

648. Quod numeri et mensurae in Verbo caelestia et spiritualia significent, constare manifeste potest ex mensuratione Novae Hierosolymae et Templi apud Johannem et Ezechielem; cuivis constare potest quod per ‘Novam Hierosolymam’ et per ‘Novum Templum’ significetur regnum Domini in caelis et in terris, et quod regnum Domini in caelis et in terris non sub mensuras terrestres cadat, et usque dimensiones quoad longitudinem, latitudinem et altitudinem in numeris designantur; inde concludi ab unoquovis potest quod per numeros et mensuras significentur sancta, sicut apud Johannem, Datus mihi est calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo, Apoc. 11:1: et de Nova Hierosolyma, Hierosolymae caelestis murus magnus et altus, habens portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis; ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, ab occasibus portae tres. Murus civitatis habebat fundamenta duodecim, et in iis duodecim nomina apostolorum Agni. Qui mecum loquebatur calamum habebat aureum, ut metiretur civitatem, et portas ejus et murum ejus. Civitas jacet quadrangularis, et longitudo ejus tanta est quanta etiam latitudo; mensus itaque est civitatem calamo in stadiis duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant: Mensus... est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. 21:12-17;

[2] hic ubivis numerus duodecim occurrit, qui numerus sanctissimus est, quia significat sancta fidei, ut supra ad vers. 3 hujus capitis dictum, et ad cap. 29 et 30 Geneseos, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur; quare etiam additur quod illa mensura sit ‘mensura hominis, hoc est angeli’. Similiter se habet cum Templo Novo et Hierosolyma Nova apud Ezechielem, quae quoque secundum mensuras describuntur, cap. 40:3, 5, 7, 9, 11, 13, 14, 22, 25, 30, 36, 42, 47; 41:1 ad fin; 42:5-15; Zach. 2:5, 6 [KJV 2:1, 2]; ubi quoque numeri in se spectati nihil significant, sed sanctum caeleste et spirituale a numeris abstractum. Omnes quoque numeri dimensionum arcae, Exod. 25:10; propitiatorii, mensae aureae, habitaculi, altaris, similiter, Exod. 25:17, 23; 26; et 27:1; et omnes numeri et dimensiones Templi, 1 Reg. 6:2, 3; praeter plura.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.