The Bible

 

Ezechiel 39:4

Study

       

4 Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9230

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9230. ‘Et carnem in agro 1 discerptam non comedetis’: quod significet quod non conjungetur bonam fidei falsificatum, constat ex significatione ‘carnis’ quod sit bonum, de qua n. 7850, 9127, ex significatione ‘agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, ita bonum Ecclesiae, de qua n. 2971, 3766, 7502, 7571, 2 9139, 9141, ex significatione ‘discerpti’ quod sit per falsa destructum, ita quoque falsificatum, de qua n. 5828, et ex significatione ‘comedere’ quod sit 3 appropriare et conjungere, de qua n. 2187, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, 5643, 8001; inde patet quod per ‘carnem in agro discerptam non comedetis’ significetur quod bonum Ecclesiae, seu bonum fidei falsificatum non appropriandum seu conjungendum.

[2] Paucis hic dicetur quid sit bonum fidei et quid verum fidei: bonum fidei dicitur omne id Ecclesiae quod concernit vitam et usum ex illis quae doctrina fidei Ecclesiae docet, verbo, quod concernit velle illa et facere illa ex oboedientia, nam vera fidei Ecclesiae per velle et facere illa fiunt bona; at verum fidei dicitur omne id quod adhuc est absque fin usus aut propter vitam 4 , proinde quod scitur et in memoria tenetur, et inde capitur intellectu, et ex eo docetur; vera enim Ecclesiae quamdiu non 5 ulterius vadunt, sunt modo 6 cognitiones et scientifica, et sunt, respective ad bona, extra ipsum hominem; nam memoria ac intellectus hominis sunt velut atria, et voluntas est 7 velut conclave, nam voluntas est ipse homo; inde patet quid verum fidei et quid bonum fidei; sed bonum quod homo facit in primo statu cum regeneratur, vocatur bonum fidei, at bonum quod homo facit in altero statu, cum nempe regeneratus est, vocatur bonum charitatis; quare cum homo bonum facit ex bono fidei, ex oboedientia bonum facit, at cum bonum facit ex bono charitatis, ex affectione bonum facit; de binis illis statibus apud hominem qui regeneratur, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 9224, 9227.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts sibi.

4. The Manuscript inserts est.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. scientifica et cognitiones

7. ipsum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Ezechiel 39:7

Study

       

7 Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.