The Bible

 

Ezechiel 39:13

Study

       

13 Sepeliet autem eum omnis populus terræ : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #863

Study this Passage

  
/ 962  
  

863. "Et descendit ignis a Deo de Caelo, et consumpsit eos," significat quod perierint a concupiscentiis amoris infernalis. - Per "ignem descendentem e Caelo" qui consumpsit eos, significantur concupiscentiae malorum, seu amoris infernalis (494, 748); quoniam illi qui in cultu externo separato a cultu interno sunt, in omnis generis malis et in concupiscentiis sunt, quia mala apud illos non per aliquam paenitentiam actualem remota sunt (859). Dicitur quod "ignis a Deo e Caelo descenderit:" ita factum est antiquis temporibus, quando omnia Ecclesiae coram oculis illorum repraesentabantur, proinde quando Ecclesiae erant repraesentativae; at vero hodie, cum repraesentativa cessarunt, similiter dicitur, et per id significatur idem quod olim cum repraesentabatur: quod ignis e Caelo descenderit super illos qui prophanaverunt sancta, videatur supra (494, 748). Simile dicitur de "Gogo et Magogo" apud Ezechielem:

"Ignem et sulphur pluere faciam super Gogum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo," (38:22); 1

"Mittam ignem in Magogum," (39:6).

Footnotes:

1. 22 pro "21"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Exodus 7:4

Study

       

4 et non audiet vos : immittamque manum meam super Ægyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Ægypti per judicia maxima.