The Bible

 

Ezechiel 38:23

Study

       

23 Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #776

Study this Passage

  
/ 10837  
  

776. Quod per ‘avem secundum speciem suam’ significetur omne spirituale verum, per ‘volucrem’ naturale verum, per ‘alatum’ sensuale verum, constat ab illis quae prius de avibus dicta et ostensa sunt, ut n. 40. Antiquissimi assimilarunt cogitata hominis avibus. quia ita se habent respective ad voluntaria: quia hic nominantur avis, et volucris, et alatum, et haec succedunt, sicut in homine intellectualia, rationalia et sensualia, ne cui dubium sit quin illa significent, licet adhuc quaedam loca ex Verbo confirmantia adducere, ex quibus etiam patet quod ‘bestiae’ talia quae dicta sunt, significent;

[2] apud Davidem,

Dominari fecisti Illum super opera manuum Tuarum, omnia posuisti sub pedibus Illius, gregem et armenta omnia, et etiam bestias agrorum, volucrem caelorum, et pisces maris, Ps. 8:7, 8,

[9] [KJV 6, 7, 8];

ubi de Domino, Cujus dominium super hominem, et super quaesunt hominis, ita describuntur; aliter, quid foret dominium super bestias et aves? apud eundem,

Arbor fructus et omnes cedri, fera et omnis bestia, reptile et volucris 1 alae, ... glorificabunt nomen Jehovae, Ps. 148:9, 10, 13;

‘arbor fructus’ est caelestis homo, ‘cedrus’ est spiritualis homo, ‘fera et bestia et reptile’ illorum bona, sicut hic; ‘volucris alae’ illorum vera, ex quibus glorificare possunt nomen Jehovae; nequaquam potest fera, bestia, reptile, volucris; in scriptis profanis talia hyperbolice dici possunt, sed in Verbo Domini nusquam hyperbolica sunt, sed significativa et repraesentativa:

[3] apud Ezechielem,

Contremiscent coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile repens super humo, et omnis homo, qui super faciebus humi, 38:20;

quod hic ‘bestiae et aves’ talia significent, constat manifeste, nam quid gloriae Jehovae si contremiscerent pisces, aves, bestiae, an quisque putare potest quod tales locutiones forent sanctae, si non sancta involverent:

apud Jeremiam,

Vidi et ecce non homo, omnis avis caelorum aufugit, 4:25;

pro quod omne bonum et verum; hic quoque ‘homo’ pro bono amoris:

apud eundem,

Vastata sunt, ut non sit vir transiens, et non audiunt vocem pecoris; ab ave caelorum et usque ad bestiam, evagati sunt, abiverunt, Jer. 9:9 [KJV Jer. 9:10];

similiter, pro quod omne verum et bonum abiverit:

[4] apud eundem,

Quousque 2 lugebit terra, et herba omnis agri exarescet? propter malitiam habitantium in ea, periit bestiae et avis, quia dixerunt, Non videbit novissimum nostrum, 12:4,

ubi ‘bestiae’ pro bonis, et ‘avis’ pro veris, quae perierunt:

apud Zephaniam, Consumam hominem et bestiam, consumam avem caelorum, et pisces maris, et offendicula cum impiis, et exscindam hominem a faciebus humi, 13; ubi ‘homo et bestia’ pro illis quae sunt amoris et inde boni; ‘avis caelorum et pisces maris’ pro illis quae sunt intellectus, ita quae sunt veri, quae vocantur ‘offendicula’ quia impiis bona et vera sunt offendicula, non bestiae et aves; quod sint illa quae hominis, manifeste etiam dicitur:

apud Davidem,

Saturantur arbores Jehovae, et cedri Libani, quas plantavit, ubi volucres nidificant, Ps. 104:16, 17;

‘arbores Jehovae, et cedri Libani’ pro spirituali homine; ‘volucres’ pro ejus veris rationalibus aut naturalibus, quae sunt quasi ‘nidi’. Alioquin communis formula loquendi finit quod ‘nidificarent aves in ramis’, qua significabantur vera;

[5] ut apud Ezechielem,

In monte altitudinis Israelis plantabo illam, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis volucris omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, 17:23;

pro Ecclesia gentium, quae spiritualis, quae est ‘cedrus magnifica’, ‘avis omnis alae’ pro veris omnis generis:

apud eundem,

In ramis ejus nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis ejus genuerunt omnis fera agri, ac in umbra ejus habitabunt omnes gentes magnae, 31:6;

de Asshure, qui est Ecclesia spiritualis, et vocatur ‘cedrus’, ‘avis caelorum’ pro veris ejus, ‘bestia’ pro bonis:

[6] apud Danielem,

Ramus ejus pulcher, et fructus ejus multus, et esca omnibus in ea; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant volucres caeli, Daniel 4:9, 18 [KJV Daniel4:12, 21];

ubi ‘bestia’ pro bonis, ‘volucris caelorum’ pro veris; quod unicuivis constare potest, nam quid foret quod ibi habitaret avis et bestia? Similiter quae Dominus locutus, Regnum Dei simile est grano sinapis, quod accipiens homo projecit in hortum suum, crevitque, et factum est in arborem magnam, ut aves caeli habitarint in ramis ejus, Luc. 13:19; Matth. 13:32; Marcus 4:32.

Footnotes:

1. Schmidius has avis alae, as also Arcana Coelestia 994, but the Hebrew here is [ ] (tsippor) as in Ps. 8:8 above.

2. We follow Apocalypsis Explicata 304 and 650 and the Revised Version (1881-1885) in the placing of ‘?’. The KJV (1611) and Schmidius have it at end of following clause. The First Latin Edition has a comma in both places, Schmidius has consumtae sunt for periit, but the Hebrew verb is singular. In 7571, however, Swedenborg has consumentur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.