The Bible

 

Ezechiel 37:4

Study

       

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9642

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9642. ‘Asseres angulo meridiei versus austrum’: quod significet usque in interiora ac intima [ejus], ubi verum in luce, constat ex significatione ‘asserum 1 habitaculi’ quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, ex significatione ‘anguli’ cum de plagis mundi dicitur, quod sit ubi ille status quid designatur et significatur per ‘plagam’, de qua sequitur, et ex significatione ‘meridiei versus austrum’ quod sint interiora ac intima, ubi verum in sua luce; per ‘meridiem’ enim significatur status lucis, qui est status intelligentiae ex veris, ita quoque status interior, nam lux et cum luce intelligentia et sapientia in caelis crescit versus interiora, longius ab interioribus 2 est verum in umbra, qui status veri significatur per septentrionem; inde nunc est quod per ‘angulum meridiei versus austrum’ significetur usque ad interiora ac intima ubi verum est in luce.

[2] Eadem per ‘meridiem’ et ‘austrum’ 3 significantur apud Esaiam,

Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, 43:6;

agitur ibi de Nova Ecclesia; ‘dicere septentrioni’ est illis qui in tenebris seu ignorantia de veris fidei, qui sunt gentes extra Ecclesiam, ‘dicere meridiei’ est illis qui in luce ex cognitionibus boni et veri, qui sunt qui intra Ecclesiam, quare his dicitur ne inhiberent, at illis ut darent:

[3] apud Ezechielem,

Pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta contra silvam agri ad meridiem, et dic silvae meridiei, Ecce Ego incendens in te ignem qui comedet in te omnem arborem viridem, et comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem: pone facies tuas versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis, Ezech. 21:2-10 [KJV Ezech. 20:46-21:5];

‘meridies’ hic pro illis qui in luce veri ex Verbo, ita pro illis qui ab Ecclesia, sed qui 4 in falsis quae confirmant ex sensu litterae Verbi sinistre explicato, unde dicitur ‘silva agri ad meridiem’ et ‘silva meridiei’; silva est scientificum regnans, hortus autem est verum regnans; inde patet quid significatur per ‘ponere facies viam meridiei, et stillare versus meridiem, ac prophetare 5 contra silvam agri ad meridiem’; et postea, ‘pone facies 6 versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis’; Hierosolyma enim et terra Israelis est Ecclesia, et sanctuaria ibi sunt quae Ecclesiae;

[4] apud 7 Esaiam, Si expromseris famelico animam tuam, ac animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, 58:10;

‘tenebrae’ et ‘caligo’ pro ignorantia veri et boni, ‘lux’ et ‘meridies’ pro intellectu eorum 8 :

apud eundem,

Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, absconde expulsos, vagum ne revela, 16:3;

‘in medio meridiei’ pro in media luce veri:

apud Jeremiam,

Sanctificate contra filiam Zionis proelium, surgite et ascendamus in meridiem, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae, 6:4;

‘ascendere in meridiem’ pro contra 9 Ecclesiam, ubi verum in luce 10 ex Verbo:

apud Amos, Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, 8:9;

pro exstinguere omnem lucem veri quae ex 11 Verbo:

[5] apud Davidem,

Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a pes in caligine, a morte vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;

‘pavor noctis’ pro falsis mali quae ab inferno, ‘telum quod volat interdiu’ pro falso quod aperte docetur, ‘mors quae vastat in meridie’ pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur 12 verum, ubi in sua luce ex Verbo esse potest: 13 et apud Esaiam,

Propheticum deserti maris, sicut turbines in 14 meridie ad transeundum, e deserto venit, e terra terribili, 21:1:

[6] apud Danielem,

Hircus caprarum magnum se fecit valde, et crevit cornu ejus valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus; crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, 8:8-10;

agitur ibi de statu Ecclesiae futurae, et praedicitur quod Ecclesia peritura per doctrinam de fide separata a bono charitatis; ‘hircus caprarum’ est talis fides 15 , n. 4169 fin. , 4769, ‘crescere cornu versus mei diem’ pro potentia falsi inde contra vera, 16 ‘versus ortum’ pro contra bona, ‘versus decus’ pro contra Ecclesiam, ‘ad exercitum caelorum’ pro contra omnia bona et vera caeli, ‘dejicere in terram de exercitu et de stellis’ pro destruere ea, et ipsas cognitiones boni et veri, n. 4697:

[7] apud eundem prophetam describitur bellum inter regem meridiei et regem septentrionis, 11:1-fin. , et per ‘regem meridiei’ significatur lux veri ex Verbo, et per ‘regem septentrionis’ ratiocinatio de veris 17 ex scientificis; vices quas subitura 18 Ecclesia usque dum peritura, describuntur per belli illius varios successus.

[8] Quoniam 19 meridies significabat verum in luce, ideo ordinatum est ut tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis, castrametarentur versus meridiem, Num. 2:10-15; castrametationes 20 repraesentabant ordinationem omnium quae 21 in caelis secundum vera et bona fidei et amoris n. 4236, 8103 fin. , 8193, 8196, et duodecim tribus, quae castrametabantur, significabant omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; per tribum Rubenis significabatur 22 verum fidei doctrina, n. 3861, 3872, 5542, per tribum 23 Schimeonis verum fidei vita inde, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482: et per tribum 24 Gadis 25 significabantur opera ex illis veris, n. 6404, 6405; inde patet cur illi versus meridiem castrametati sunt, omnia enim quae sunt veri seu fidei, meridiei sunt quia lucis.

[9] Ex his nunc constat quid per ‘angulum meridiei’ significatur, quod nempe ubi status veri in luce, nam omnes 26 status boni amoris et veri fidei significantur per quattuor angulos terrae, status boni amoris per angulum orientis et per angulum occidentis, et status veri fidei per angulum meridiei et septentrionis; similiter per quattuor ventos 27 in Apocalypsi, Angeli stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, 7:1: et alibi, Satanas exibit ad seducendum gentes, quae in quattuor angulis terrae, 20:7 [, 8]:

apud Matthaeum, Mittet angelos, et congregabit electos a quattuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum, 24:31:

et apud Ezechielem,

A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos ut vivant, 37:9.

[10] Quia per ventos illos, seu per plagas illas significata sunt omnia boni et veri, ita omnia caeli et Ecclesiae, et per templum significatum est 28 caelum seu 29 Ecclesia, ideo ab antiquis temporibus sollemne fuit templis situm dare versus orientem et occidentem, quoniam oriens significabat bonum amoris in suo ortu, et occidens bonum amoris in suo occasu; hoc traxit originem ex repraesentativis, in quibus fuerunt antiqui qui ab Ecclesia.

Footnotes:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. in exterioribus

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quae

5. quapropter dicitur pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta

6. The Manuscript inserts tuas.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. lux et meridies pro intellectu veri, tenebrae et caligo pro ignorantia ejus

9. in

10. lux veri

11. ex, and inserts in

12. The Manuscript inserts ibi.

13. The Manuscript inserts similia significantur apud Jeremiam, .

Multiplicabuntur viduae prae arena marium, adducam illis vastatorem in meridie, 15:8:

14. a, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. per doctrinam de sola fide absque vita ejus ex bono, hircus caprarum pro illis qui in fide separata a charitate

16. The Manuscript inserts et.

17. The Manuscript inserts illis.

18. The Manuscript inserts est.

19. quia

20. The Manuscript inserts enim.

21. illorum qui

22. per tribum Rubenis significabatur altered to tribus Rubenis significabat

23. per tribum altered to tribus

24. et per tribum altered to tribus

25. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

26. omnes enim

27. The Manuscript inserts ut.

28. The Manuscript inserts ipsum.

29. The Manuscript inserts ipsa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Daniel 8

Study

   

1 Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

3 Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

4 vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.

5 Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terræ, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.

6 Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ.

7 Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.

8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.

9 De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.

10 Et magnificatum est usque ad fortitudinem cæli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.

11 Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.

12 Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.

13 Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?

14 Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.

15 Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

16 Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.

17 Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

18 Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,

19 dixitque mihi : Ego ostendam tibi quæ futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.

20 Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.

21 Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.

22 Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.

23 Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;

24 et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum

25 secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.

26 Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.

27 Et ego Daniel langui, et ægrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.