The Bible

 

Ezechiel 37:11

Study

       

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9642

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9642. ‘Asseres angulo meridiei versus austrum’: quod significet usque in interiora ac intima [ejus], ubi verum in luce, constat ex significatione ‘asserum 1 habitaculi’ quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, ex significatione ‘anguli’ cum de plagis mundi dicitur, quod sit ubi ille status quid designatur et significatur per ‘plagam’, de qua sequitur, et ex significatione ‘meridiei versus austrum’ quod sint interiora ac intima, ubi verum in sua luce; per ‘meridiem’ enim significatur status lucis, qui est status intelligentiae ex veris, ita quoque status interior, nam lux et cum luce intelligentia et sapientia in caelis crescit versus interiora, longius ab interioribus 2 est verum in umbra, qui status veri significatur per septentrionem; inde nunc est quod per ‘angulum meridiei versus austrum’ significetur usque ad interiora ac intima ubi verum est in luce.

[2] Eadem per ‘meridiem’ et ‘austrum’ 3 significantur apud Esaiam,

Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, 43:6;

agitur ibi de Nova Ecclesia; ‘dicere septentrioni’ est illis qui in tenebris seu ignorantia de veris fidei, qui sunt gentes extra Ecclesiam, ‘dicere meridiei’ est illis qui in luce ex cognitionibus boni et veri, qui sunt qui intra Ecclesiam, quare his dicitur ne inhiberent, at illis ut darent:

[3] apud Ezechielem,

Pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta contra silvam agri ad meridiem, et dic silvae meridiei, Ecce Ego incendens in te ignem qui comedet in te omnem arborem viridem, et comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem: pone facies tuas versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis, Ezech. 21:2-10 [KJV Ezech. 20:46-21:5];

‘meridies’ hic pro illis qui in luce veri ex Verbo, ita pro illis qui ab Ecclesia, sed qui 4 in falsis quae confirmant ex sensu litterae Verbi sinistre explicato, unde dicitur ‘silva agri ad meridiem’ et ‘silva meridiei’; silva est scientificum regnans, hortus autem est verum regnans; inde patet quid significatur per ‘ponere facies viam meridiei, et stillare versus meridiem, ac prophetare 5 contra silvam agri ad meridiem’; et postea, ‘pone facies 6 versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis’; Hierosolyma enim et terra Israelis est Ecclesia, et sanctuaria ibi sunt quae Ecclesiae;

[4] apud 7 Esaiam, Si expromseris famelico animam tuam, ac animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, 58:10;

‘tenebrae’ et ‘caligo’ pro ignorantia veri et boni, ‘lux’ et ‘meridies’ pro intellectu eorum 8 :

apud eundem,

Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, absconde expulsos, vagum ne revela, 16:3;

‘in medio meridiei’ pro in media luce veri:

apud Jeremiam,

Sanctificate contra filiam Zionis proelium, surgite et ascendamus in meridiem, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae, 6:4;

‘ascendere in meridiem’ pro contra 9 Ecclesiam, ubi verum in luce 10 ex Verbo:

apud Amos, Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, 8:9;

pro exstinguere omnem lucem veri quae ex 11 Verbo:

[5] apud Davidem,

Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a pes in caligine, a morte vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;

‘pavor noctis’ pro falsis mali quae ab inferno, ‘telum quod volat interdiu’ pro falso quod aperte docetur, ‘mors quae vastat in meridie’ pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur 12 verum, ubi in sua luce ex Verbo esse potest: 13 et apud Esaiam,

Propheticum deserti maris, sicut turbines in 14 meridie ad transeundum, e deserto venit, e terra terribili, 21:1:

[6] apud Danielem,

Hircus caprarum magnum se fecit valde, et crevit cornu ejus valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus; crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, 8:8-10;

agitur ibi de statu Ecclesiae futurae, et praedicitur quod Ecclesia peritura per doctrinam de fide separata a bono charitatis; ‘hircus caprarum’ est talis fides 15 , n. 4169 fin. , 4769, ‘crescere cornu versus mei diem’ pro potentia falsi inde contra vera, 16 ‘versus ortum’ pro contra bona, ‘versus decus’ pro contra Ecclesiam, ‘ad exercitum caelorum’ pro contra omnia bona et vera caeli, ‘dejicere in terram de exercitu et de stellis’ pro destruere ea, et ipsas cognitiones boni et veri, n. 4697:

[7] apud eundem prophetam describitur bellum inter regem meridiei et regem septentrionis, 11:1-fin. , et per ‘regem meridiei’ significatur lux veri ex Verbo, et per ‘regem septentrionis’ ratiocinatio de veris 17 ex scientificis; vices quas subitura 18 Ecclesia usque dum peritura, describuntur per belli illius varios successus.

[8] Quoniam 19 meridies significabat verum in luce, ideo ordinatum est ut tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis, castrametarentur versus meridiem, Num. 2:10-15; castrametationes 20 repraesentabant ordinationem omnium quae 21 in caelis secundum vera et bona fidei et amoris n. 4236, 8103 fin. , 8193, 8196, et duodecim tribus, quae castrametabantur, significabant omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; per tribum Rubenis significabatur 22 verum fidei doctrina, n. 3861, 3872, 5542, per tribum 23 Schimeonis verum fidei vita inde, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482: et per tribum 24 Gadis 25 significabantur opera ex illis veris, n. 6404, 6405; inde patet cur illi versus meridiem castrametati sunt, omnia enim quae sunt veri seu fidei, meridiei sunt quia lucis.

[9] Ex his nunc constat quid per ‘angulum meridiei’ significatur, quod nempe ubi status veri in luce, nam omnes 26 status boni amoris et veri fidei significantur per quattuor angulos terrae, status boni amoris per angulum orientis et per angulum occidentis, et status veri fidei per angulum meridiei et septentrionis; similiter per quattuor ventos 27 in Apocalypsi, Angeli stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, 7:1: et alibi, Satanas exibit ad seducendum gentes, quae in quattuor angulis terrae, 20:7 [, 8]:

apud Matthaeum, Mittet angelos, et congregabit electos a quattuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum, 24:31:

et apud Ezechielem,

A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos ut vivant, 37:9.

[10] Quia per ventos illos, seu per plagas illas significata sunt omnia boni et veri, ita omnia caeli et Ecclesiae, et per templum significatum est 28 caelum seu 29 Ecclesia, ideo ab antiquis temporibus sollemne fuit templis situm dare versus orientem et occidentem, quoniam oriens significabat bonum amoris in suo ortu, et occidens bonum amoris in suo occasu; hoc traxit originem ex repraesentativis, in quibus fuerunt antiqui qui ab Ecclesia.

Footnotes:

1. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

2. in exterioribus

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. quae

5. quapropter dicitur pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta

6. The Manuscript inserts tuas.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. lux et meridies pro intellectu veri, tenebrae et caligo pro ignorantia ejus

9. in

10. lux veri

11. ex, and inserts in

12. The Manuscript inserts ibi.

13. The Manuscript inserts similia significantur apud Jeremiam, .

Multiplicabuntur viduae prae arena marium, adducam illis vastatorem in meridie, 15:8:

14. a, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. per doctrinam de sola fide absque vita ejus ex bono, hircus caprarum pro illis qui in fide separata a charitate

16. The Manuscript inserts et.

17. The Manuscript inserts illis.

18. The Manuscript inserts est.

19. quia

20. The Manuscript inserts enim.

21. illorum qui

22. per tribum Rubenis significabatur altered to tribus Rubenis significabat

23. per tribum altered to tribus

24. et per tribum altered to tribus

25. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

26. omnes enim

27. The Manuscript inserts ut.

28. The Manuscript inserts ipsum.

29. The Manuscript inserts ipsa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6405

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6405. ‘Turma depopulabitur illum’: quod significet opera absque judicio quod a vero deturbabunt, constat a significatione ‘turmae’ quod sint opera, de qua n. 3934, hic opera absque judicio, nam qui ex vero et nondum ex bono opera faciunt, 1 habent 2 intellectum obscuratum, qui autem ex bono, habent 2 intellectum illustratum, nam bonum illustrat; lux enim veri a Domino influit in intellectuale per bonum, ac ita in verum, non autem in verum immediate; se habet hoc sicut lux solis, haec in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores, plantas, flores, influit per calorem et facit ut crescant et floreant, non autem immediate, nam cum lux influit absque calore, nihil crescit et floret, ut tempore hiemis; et ex significatione ‘depopulari illum’ quod sit a vero deturbare.

[2] Quinam 3 autem illi sunt qui hic per Gadem significantur, dicendum: sunt qui hallucinantur de vero, et ex eo tamen opera faciunt, ita opera non veri, minus opera boni; per opera inde deturbantur a vero, nam ut primum homo qui in vero est et nondum in bono, ex religioso aliquid in actum mittit, id postea defendit sicut foret ipsissimum verum, et manet in illo, nec admittit, nisi quantum in bonum venit, emendationem, per actum enim imbuit illud et amat illud; ita opera deturbant illum a vero; praeter quod illa credat vera esse quae non vera sunt, nam ex sensuali etiam hi, sicut qui per ‘Danem’ significantur, judicant, ita absque judicio; sint exempla illustrationi: qui pro proximo unumquemvis aequaliter habet, et sic benefacit 4 aequaliter malis ac bonis, et per id quod 5 benefaciat malis, malefacit aliis; is postquam hoc aliquoties in actum miserat, postea defendit, dicendo quod unusquisque proximus sit, et quod sibi non curae sit qualis sit, modo benefaciat; ita opera absque judicio facit, et quoque contra ipsum verum, nam ipsum verum est quod omnes sint proximus sed in dissimili gradu, et quod proximus prae aliis sint qui in bono, n. 2417, 3419, 3820, 5025.

[3] Per ‘Gadem’ etiam significantur qui in solis operibus ponunt omne salutis, 6 sicut Pharisaeus de quo Dominus in parabola, Pharisaeus stans apud seipsum haec orabat; Deus, gratias ago Tibi quod non sim sicut reliqui homines, rapaces, injusti, moechi; aut etiam sicut hic publicanus; jejuno bis in septimana, decimas do omnium quae possideo, Luc. 18:11, 12;

ita externa pro ipsissimis veris habuit; qui tales sunt, etiam in regno Domini sunt verum in limine; quapropter dicit Dominus, Dico vobis, descendit publicanus justificatus in domum suam, quam Pharisaeus, ibid. vers. 14; ita quod Pharisaeus etiam justificatus descenderit, quia opera ex mandato fecerat. Verbo, per ‘Gadem’ repraesentantur illi qui verum dicunt quod non verum est, et ex illo non vero faciunt opera, inde opera illorum sunt sicut vera 7 , nam opera non sunt nisi quam voluntas et intellectus in actu; 8 quod illos salvat, est intentio bonum faciendi, 9 et aliquid innocentiae in ignorantia.

[4] Qui in externis operibus sunt ex non vero quod credunt esse verum, per ‘Gadem’ significantur etiam apud Esaiam,

Vos qui deseritis Jehovam, qui obliviscimini montis sanctitatis Meae, qui disponitis Gadi mensam, et qui impletis 10 Menio libamen, 65:11;

‘disponere Gadi mensam’ pro in solis operibus 11 esse: et apud Jeremiam,

Contra filios Ammonis, Sic dixit Jehovah... Israeli, Num heres non illi? quare hereditat rex ejus Gadem, et populus ejus in urbibus illius habitat? 49:1;

‘hereditare Gadem’ pro in 12 operibus ex non veris vivere'; ‘filii Ammonis’ sunt qui falsificant vera et secundum 13 illa falsificata vivunt, n. 2468, quibus apud prophetam applicantur haec de Gade.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 6404

2. intellectuale

3. itaque

4. aeque

5. benefacit

6. The Manuscript inserts et qui sunt.

7. The Manuscript inserts ex quibus sunt.

8. The Manuscript inserts sed.

9. ita

10. see note to 4561

11. ponere salutem

12. solis operibus vivere, non autem in veris ex bono

13. vera

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.