The Bible

 

Ezechiel 37

Study

   

1 Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi, qui erat plenus ossibus.

2 Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.

3 Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.

4 Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.

5 Hæc dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.

6 Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.

7 Et prophetavi sicut præceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.

8 Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, et spiritum non habebant.

9 Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Hæc dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.

10 Et prophetavi sicut præceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.

11 Et dixit ad me : Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.

12 Propterea vaticinare, et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.

13 Et scietis quia ego Dominus, cum aparuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,

14 et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.

15 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

16 Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.

17 Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.

18 Cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?

19 loqueris ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.

20 Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua, in oculis eorum.

21 Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.

22 Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna :

23 neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.

24 Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea.

25 Et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.

26 Et percutiam illis fœdus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.

27 Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.

28 Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9643

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9643. ‘Et quadraginta bases argenti’: quod significet plenariam sustentationem per verum, constat ex significatione ‘quadraginta’ quod sint plenarium, de qua n. 9437, ex significatione ‘basium’ quod sint sustentatio, bases enim 1 sustentant, et ex significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999. Quod bases 2 ex argento, et asseres obducti 3 auro, erat causa quia per ‘asseres’ significatur bonum, n. 9634, et per ‘bases’ verum, et bono est potentia et sic sustentatio per verum; quod bono sit potentia per verum, videatur, n. 6344, 4 6423, 9327, 9410, et quod ‘aurum’ sit bonum, ac ‘argentum’ verum, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 8932, 9490, 9510; quod bono sit potentia per verum, est quia verum est forma boni, et bonum sic habet quale, nam ubi quale ibi forma 5 , ita habet per quod operari potest in aliud, hoc vel illo modo; inde est quod bono sit facultas, sed non determinata nisi per verum; facultas determinata est potentia actualis; proinde 6 potentia sustentans.

[2] Bases etiam correspondent pedibus et plantis pedum in homine in genere ossibus, quae sustentant omne carneum in corpore, et per pedes et per ossa similiter significatur verum sustentans, et per carneum in corpore bonum quod se per verum sustentat; quod omnia in natura se referant ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significent, 7 videatur n. 9496; quod caro sit bonum, 8 n. 3813, 6968, 7850, 9127, quod pedes sint naturale, ita verum in potentia a bono n. 5327, 5328, quod corpus sit bonum, n. 6135 9 , 10 quod ossa sint verum sustentans, n. 11 3812 fin. , 8005;

[3] inde quoque est quod fundamentum, quod est communis basis, sit verum fidei et 12 ipsa fides, ut constare potest ex locis in Verbo ubi ‘fundamentum’ dicitur, ut apud Esaiam,

Annon scitis, annon auditis, annon intelligitis fundamenta terrae? 40:21;

qui non scit quid significatur per ‘fundamentum’ et quid per ‘terram’, non aliter capit 13 quam quod 14 ima telluris ibi per fundamenta terrae intelligantur, tametsi percipere potest, si attenderit, quod aliud intelligatur 15 , quid enim foret scire, audire, et intelligere fundamenta terrae? inde constare potest 16 quod per ‘fundamenta terrae’ significentur talia quae 17 sunt Ecclesiae; quod ‘terra’ in Verbo sit Ecclesia, patet 18 manifeste a 19 locis in Verbo ubi ‘terra’ nominatur 20 , videantur citata n. 9325; et 21 quod fundamenta ejus sint vera fidei, haec enim Ecclesiae sunt 22 pro fundamentis, ut quoque constare potest adhuc a sequentibus his locis:

apud Davidem,

Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Ps. 82:5;

quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet:

apud eundem,

Commota est et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt, et commoverunt se, Ps. 18:8 [KJV Ps. 18:7];

‘montes’ sunt bona amoris, n. 795, 4210, 6435, 8327, ‘fundamenta’ illorum sunt vera fidei:

apud Esaiam,

Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, 24:18 23 .

[4] Quia ‘fundamentum’ est verum fidei, et ‘urbs’ doctrina ejus, ideo etiam in Verbo dicitur ‘fundamentum urbis’ cum intelligitur verum doctrinae; 24 quod ‘urbs’ sit doctrina veri 25 , videatur n. 402, x2449, 2943, 3216, 4492, 4493; inde constare potest quid significatur per ‘fundamenta urbis sanctae Hierosolymae’ apud Johannem, Murus urbis sanctae Hierosolymae habebat fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni; fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata, Apoc. 21:14, 19, 20 26 ; qui non scit quid ‘sancta Hierosolyma’, quid ‘urbs’, quid murus, : quid ‘fundamentum’, et quid ‘duodecim apostoli’ significant, nihil arcani quod ibi 27 latet, videre potest, cum tamen per ‘sanctam Hierosolymam’ intelligitur Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura 28 , per ‘urbem’ doctrina, per ‘murum’ verum tutans et defendens, per ‘fundamenta ejus’ fidei vera, 29 per ‘duodecim apostolos’ omnia boni amoris et vera 30 fidei in complexu; inde constare potest cur dicitur 31 fundamenta erunt duodecim, et illa omni lapide pretioso exornata lapis enim pretiosus est verum fidei ex bono amoris, n. 114, 3858, 6640, 9476, et duodecim apostoli sunt omnia amoris et fidei in complexu, n. 3488, 3858 fin. , 6397;

[5] inde patet 32 quid significatur per ‘fundamenta’ ibi, et quoque per ‘fundamenta’ apud Esaiam,

Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta tua ponant in sapphiris, 54:11;

‘sapphiri’ sunt vera interiora 33 , n. 9407 apud eundem,

Jehovah baculo percutiet Aschurem: tunc 34 erit omni transitus baculi fundamenti, super quo faciet requiescere Jehovah 30:31, 32;

‘baculus fundamenti’ est potentia veri; quod ‘baculus’ sit potentia, videatur n. 4013, 4015, 4876, 4936, 6947, 7011, 7026:

et apud Jeremiam,

Non sument de te lapidem pro angulo, aut lapidem fundamentorum, 51:26;

[6] ‘lapis fundamentorum’ pro veris fidei: apud Hiobum, Ubi fuisti cum fundavi terram, indica si nosti intelligentiam; quis posuit mensuras ejus, si scis? super quid bases ejus, aut quis posuit lapidem anguli ejus? cum 35 canerent simul stellae matutae, et clangerent omnes filii Dei, 38:4-7;

qui non scit quid in sensu interno significat ‘terra’, ‘mensurae ejus’, ‘bases ejus’, tum quid ‘lapis anguli’, ‘stellae matutae’, et ‘filii Dei’, 36 nihil arcani inibi videt; credet quod terra sit quae intelligitur, tum ejus fundamentum, mensurae, bases, lapis anguli, ac nesciret 37 prorsus quid sit quod canerent stellae matutae, et clangerent filii Dei; sed e tenebris 38 in lucem veniet qui scit quod ‘terra’ sit Ecclesia, ‘fundamenta’ ejus verum fidei, ‘mensurae’ ejus status boni et veri, ‘bases ejus’ ipsa vera sustentantia, ‘lapis anguli’ potentia veri 39 , stellae matutae cognitiones boni et veri ex bono, ‘filii Dei’ vera Divina 40 ; hi dicuntur clangere cum existunt, illae canere cum exoriuntur.

Footnotes:

1. nam bases

2. The Manuscript inserts essent.

3. ex

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. quod ita sit, est quia verum est forma boni, et bonum ex forma habet quale

6. et inde

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. The Manuscript inserts videatur.

9. similiter corpus Arcana Coelestia 6135: quod pedes sint verum naturale cui potentia bono, Arcana Coelestia 5327, 5328

10. The Manuscript inserts et.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts sic.

13. autumare potest

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. utcunque videt, quod inde non aliquis sensus Ecclesiae existat

16. patet

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. constat

19. in

20. dicitur

21. inde sciri potest,

22. quoniam illa sunt Ecclesiae

23. similiter alibi apud Eundem prophetam, Catharactae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta terrae, 24:18: Apud Davidem, Commota est et contremuitterra, et fundamenta montium trepidarunt et commoverunt se, Psalmi 18:8 [KJV (1611) numbers it as verse 7]: et apud Eundem, Non agnoscunt, nec intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia fundamenta terrae, Psalmi 82:5, quod fundamenta terrae non vacillent, sed vera Ecclesiae, illis qui non agnoscunt, non intelligunt, et in tenebris ambulant, patet

24. In the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition, inserts ut apud Davidem,

Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta urbis, ab increpatione Jehovae, Ps. 18:16 [KJV (1611) 15].

In this Hebrew [ ] (tebhel) = orbis and not urbis. Compare quotations of this verse in Arcana Coelestia 9818, Apocalypsis Revelata 343, 351, and Schmidius.

25. fidei

26. 14 ad 20, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

27. in his

28. quae post hanc, ita quae nunc instauratur

29. The Manuscript inserts et.

30. vera et bona

31. The Manuscript inserts quod, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

32. constare potest

33. The Manuscript inserts quae a solo Domino.

34. sic

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. The Manuscript inserts is.

37. nesciat

38. The Manuscript inserts sicut.

39. inde

40. ipsa vera ex bono

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9410

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9410. ‘Non misit manum suam’: quod significet quod ibi non verum in sua potentia, constat ex significatione ‘manus’ quod sit potentia quae per verum; quod ‘manus’ sit potentia, videatur n. 878, 3091, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133, quod sit per verum, n. 3091, 3503, 6344, 1 6423, 8304, et quod omnis potentia veri sit ex bono, ita per bonum a Domino, n. 6948, 8200, 9327; inde patet quod per ‘non misit manum suam ad sepositos filios Israelis’ significetur quod illis qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt non sit verum in sua potentia; causa quod apud illos non verum sit in sua potentia, est quia separati sunt a caelo, et sic a Domino, Verbum enim conjungit hominem caelo, et per caelum Domino, quoniam omnia quae sunt sensus litterae Verbi correspondent rebus spiritualibus et caelestibus in quibus sunt angeli; cum quibus nulla communicatio est si Verbum modo secundum litteram capitur, et non simul secundum aliquod doctrinale Ecclesiae, quod est internum Verbi.

[2] Pro exemplo sint Domini verba ad Petrum,

Tu es Petrus, et super 2 hac petra aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi; et dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis, Matth. xvi [18, ] 19:

pariter ad discipulos, Amen dico vobis, Quaecumque ligaveritis super terra erunt 3 ligata in caelo, et quaecumque solveritis super terra erunt soluta in 4 caelo, Matth. 18:18;

qui in sensu externo Verbi separato ab interno sunt, ita qui separati a vera doctrina Ecclesiae, sibi persuadent quod talis potestas a Domino data sit Petro, et quoque reliquis discipulis 5 Domini; inde infernalis illa haeresis quod in humana potestate sit intromittere in caelum et excludere e caelo quemcumque libet; cum tamen secundum veram Ecclesiae doctrinam, quae etiam est internum Verbi, illa potestas est soli Domino; quapropter qui in sensu Verbi externo et simul in interno sunt capiunt quod haec dicta sint de fide et ejus veris quae a Domino, et quod fidei a Domino, ita Ipsi Domino illa potestas sit, et sic nullatenus alicui homini;

[3] quod ita sit, constare potest a repraesentatione ‘Petri’ et ‘duodecim discipulorum’, tum a significationi ‘petrae’, et quoque a significatione ‘clavium’; quod ‘Petrus’ repraesentaverit fidem, videatur Praefatio ad Gen. xviii et xxii, tum n. 3750, 4738, 6000, 6073 fin. , et quod ‘duodecim discipuli Domini’, sicut duodecim tribus Israelis, repraesentaverint omnia fidei et amoris: n. 3488, 3858, 6397; quod ‘petra’ significet Dominum quoad fidem: et sic fidem quae a Domino, n. 8581, et quod ‘claves’ significent potentiam, constat ex locis in Verbo ubi ‘claves’ nominantur, ut apud Johannem,

Ego sum Primus et Novissimus, Qui vivit et fui mortuus; sed ecce vivo Ego in saecula saeculorum, et habeo claves inferni et mortis, Apoc. 1:18:

apud eundem,

Haec dicit Sanctus, Verus, Qui habet clavem Davidis, Qui aperit ut nemo claudat, et claudit ut nemo aperiat, Apoc. 3:8:

et apud Esaiam,

Dabo clavem domus Davidis super umerum Ipsius, ut aperiat et non claudens, et claudat nec aperiens, 22:22;

quod in his locis ‘clavis’ sit potentia, patet, et quod ea sit soli Domino.

[4] Ex his constare potest quales illi sunt qui in sensu Verbi externo separato ab interno sunt, quod nempe illis nulla conjunctio cum caelo sit, ita nulla cum Domino; sicut illi qui explicant illa verba Domini ad Petrum et ad discipulos secundum litteram, quod sibi arrogent potentiam salvandi genus humanum, ac se deos caeli et terrae faciant, et hoc ex vesano amore sui et mundi; quisque qui ex sana ratione cogitat videre et capere potest quod homo non possit solvere unum peccatum, quoniam peccatum non solvitur nisi per formationem novae vitae 6 , hoc est, per regenerationem a Domino; quod regeneratio perstet usque ad finem vitae hominis in mundo, et postea in aeternum, 7 videatur n. 8548-8553, 8635-8640, 8742-8747, 8853-8858, 8958-8968.

[5] Quid sit verum in sua potentia, etiam paucis dicetur: quod angeli in Verbo dicantur ‘potentiae’, et quoque quod sint potentiae, in Ecclesia notum est; ast non sunt potentiae ex se sed ex Domino, quoniam sunt recipientes veri Divini quod a Domino; potentia illis a Domino talis est ut unus illorum possit mille ex turba diabolica abigere, includere infernis, et compescere; verum enim Divinum quod a Domino, 8 implet caelos et facit caelos; et si credere vultis, per id omnia facta et creata sunt; Verbum 9 , quod erat in principio apud Deum et quod erat Deus, per quod omnia creata sunt et per quod mundus factus, de quo apud Johannem 1:1-14, est Divinum Verum; quod hoc sit unicum substantiale ex quo omnia, pauci possunt capere, quoniam idea de Divino Vero non alia hodie habetur quam qualis de loquela oris ex imperante, secundum quam mandata efficiuntur; sed qualis idea de illo habenda sit, videatur n. 9407 ad fin. Omnipotentia Divini Veri quod a Domino, describitur multis in locis in Verbo, et quoque apud Johannem in Apocalypsi,

Factum est bellum in caelo; Michael et angeli ejus pugnarunt contra draconem; draco autem pugnavit et angeli ejus, sed non praevaluerunt; neque locus inventus est eorum amplius in caelo: vicerunt illum per sanguinem Agni, et per Verbum testimonii Sui, 12:7, 8, 11;

quod ‘sanguis Agni’ sit Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, videatur n. 4735, 10 6978, 7317, 7326, 7850, 9127, 9393, 9395, et quod ‘Verbum testimonii Sui’ sit verum Divinum receptum, patet.

[6] Qui in 11 Verbi sensu externo separato ab interno sunt, ita qui separati a 12 vera doctrina Ecclesiae, illi propheticum illud non aliter capiunt quam secundum litteram, quod nempe per ‘sanguinem’ intelligatur sanguis, ita passio Domini, cum tamen est Divinum Verum procedens a Domino quod per sanguinem ibi significatur; qui in vera Ecclesiae doctrina sunt, illi scire possunt quod non per sanguinem salventur sed per audire verum Divinum et facere illud, ita qui per Divinum Verum patiuntur se regenerari a Domino; hoc scire, capere, videre, et percipere possunt omnes qui in illustratione sunt a Domino, ita omnes qui in bono charitatis et fidei 13 , nam hi sunt qui illustrantur; hoc confiteri possum, quod cum lego sanguinem Agni et cogito de sanguine Domini, angeli apud me non aliter sciant quam quod legam Divinum Verum procedens a Domino, et quod cogitem de illo. At simplices maneant in sua doctrina quod per sanguine Domini salventur, modo vivant secundum Divinum Ipsius Verum nam qui secundum id vivant illustrantur in altera vita.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. hanc petram

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. coelis

5. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

6. The Manuscript inserts apud hominem.

7. In the Manuscript these paragraph numbers stand in the margin of page 49.

8. The Manuscript inserts id.

9. The Manuscript inserts enim.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.