The Bible

 

Ezechiel 36:30

Study

       

30 Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #251

Study this Passage

  
/ 853  
  

251. Quod binae tales Expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut Repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret; sed ut tollatur dubium, volo loca afferre, ubi GENS et POPULUS, et ubi GAUDIUM et LAETITIA, simul dicuntur. Loca, ubi Gens et Populus nominantur, sunt haec: Vae GENTI peccatrici, POPULO gravi iniquitate, Esaias 1:4. POPULI ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam; multiplicasti GENTEM, Esaias 9:1-2. 1 Aschur virga irae meae, contra GENTEM hypocritam mittam illum, contra POPULUM excandescentiae meae mandabo illum, Esaias 10:5-6. Fiet in die illo Radicem Jischaji, 2 qui stans in signum POPULORUM, GENTES quaerent, Esaias 11:10. Jehovah percutiens POPULOS plaga non curabili, Dominans cum ira GENTIBUS, Esaias 14:6. 3 In die illo adducetur munus Jehovae Zebaoth POPULUS distractus et expilatus, et GENS delineata et conculcata, Esaias 18:7. 4 Honorabunt Te POPULUS validus, urbs GENTIUM potentium timebunt Te, Esaias 25:3. Jehovah absorbebit obvelationem super omnes POPULOS, velamen super omnes GENTES, Esaias 25:7. 5 Appropinquate GENTES, et POPULI auscultate, Esaias 34:1. Vocavi Te in foedus POPULI, in lucem GENTIUM, Esaias 42:6. Omnes GENTES congregentur una, et conveniant POPULI, Esaias 43:9. Ecce tollam erga GENTES manum meam, et erga POPULOS signum meum, Esaias 49:22. In Testem POPULIS dedi Ipsum, Principem et Legislatorem GENTIBUS, Esaias 55:4. 6 Ecce POPULUS veniens e terra septentrionis. et GENS magna e lateribus terrae, Jeremias 6:22. 7 Non audire te faciam amplius calumniam GENTIUM, et opprobrium POPULORUM non portabis amplius, Ezechiel 36:15. Omnes POPULI et GENTES Ipsum colent, Daniel 7:14. Ne dicterium de illis faciant GENTES, et dixerint in POPULIS ubi Deus eorum, Joel 2:17. 8 Reliquiae POPULI mei depraedabuntur illos, et residui GENTIS meae haereditabunt illos, Zephanias 2:9. Venient POPULI multi, et GENTES numerosae ad quaerendum Jehovam in Hierosolyma, Sacharia 8:22. Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium POPULORUM, lumen in revelationem GENTIUM, Luca 2:30-32. Redemisti nos sanguine tuo ex omni POPULO et GENTE, Apocalypsis 5:9. Oportet te rursus prophetare super POPULOS et GENTES, Apocalypsis 10:11. Pones Me in caput GENTIUM, POPULUS, quem non noveram, servient mihi, Psalmus 18:44. 9 Jehovah irritum reddit consilium GENTIUM, subvertit cogitationes POPULORUM, Psalmus 33:10. Ponis nos proverbium inter GENTES, motionem capitis inter POPULOS, Psalmus 44:15. 10 Jehovah subjiciet POPULOS sub nos, et GENTES sub pedes nostros; regnat Jehovah super GENTES; spontanei POPULORUM congregati 11 sunt, Psalmus 47:4, 9-10. 12 Confitebuntur Te POPULI, et jubilabunt GENTES; eo quod judicaturus sis POPULOS in rectitudine, et GENTES in Terra ducturus sis, Psalmus 67:4-5. 13 Memento mei Jehovah in beneplacito POPULI tui, ut laeter in gaudio GENTIUM tuarum, Psalmus 106:4-5; 14 praeter alibi. Quod Gentes et simul Populi dicantur, est quia per Gentes intelliguntur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo; et per Populos qui in veris, et in opposito sensu qui in falsis: quare illi qui e Spirituali Regno Domini sunt, vocantur Populi, 15 et illi qui e Coelesti Regno Domini sunt, vocantur Gentes, nam in spirituali Regno sunt omnes in Veris et inde Intelligentia, in Coelesti autem Regno sunt omnes in Bonis et inde Sapientia.

Footnotes:

1. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:2-3 in Biblia Anglica.

2. Prima editio: Isschaji.
3. Prima editio: 16:4. Prima editio: Esaias 16:2.
5. Prima editio: 8.
6. Prima editio: 1Esaias 54:4, 51.
7. Prima editio: 1Jeremias 6:22, 231.
8. Prima editio: 2:7.
9. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 18:43 apud Biblia Anglica.

10. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 44:14 apud Biblia Anglica.

11. Prima editio: cogregati.
12. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 47:3, 8-9 apud Biblia Anglica.

13. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 67:3-4 apud Biblia Anglica. Prima editio: 67:3, 4, 5.

14. Prima editio: Psalmus 111:4-5.

15. Prima editio: vocantur. Populi.

  
/ 853