The Bible

 

Ezechiel 33:1

Study

       

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7102

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7102. ‘Ne forte incidat in nos peste et gladio’: quod significet ad evitandum damnationem mali et falsi, constat ex significatione ‘ne forte incidat’ quod sit ne incurrant, nempe in damnationem 1 ; ex significatione ‘pestis’ quod sit damnatio mali, de qua sequitur; et ex significatione ‘gladii’ quod sit vastatio veri, tum punitio falsi, de qua n. 2799, ita quoque damnatio, nam punitio falsi, devastato vero, est damnatio.

[2] In Verbo quattuor genera vastationum et punitionum memorantur, nempe gladius, fames, fera mala, ac pestis; et per ‘gladium’ significatur vastatio veri, et punitio falsi; per ‘famem’ vastatio boni et punitio mali; per ‘feram malam’ punitio mali ex falso; 2 per ‘pestem’ punitio mali quod non ex falso sed ex malo; et quia significatur punitio, etiam significatur damnatio, nam haec est punitio illorum qui in malo perseverant: de quattuor his 3 punitionum generibus ita apud Ezechielem,

Quando quattuor judicia mea mala, gladium, et famem, et feram malam, et pestem, misero super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam, 14:21:

apud eundem,

Mittam super vos famem, et feram malam, 4 et orbam faciam te, et pestis et sanguis transibit per te, imprimis gladium adducam super te, 5:17:

[3] quod per ‘pestem’ significetur punitio mali, et ejus damnatio, patet a sequentibus his locis:

apud Ezechielem,

Qui in vastitatibus gladio morientur, et qui super faciebus agri, ferae dabo illum ad devorandum illum, et qui in munitionibus et cavernis, peste morientur, 33:27;

‘in vastitatibus gladio mori’ pro esse in vastatione veri et inde in damnatione falsi; ‘qui super faciebus agri ferae dari ad devorandum’ pro damnatione illorum qui in malo ex falso sunt; ‘qui in munitionibus et cavernis peste mori’ pro damnatione mali quod per falsum 5 se munit:

apud eundem,

[4] Gladius foris, et pestis atque fames intus; qui in agro gladio morietur, qui vero in urbe, illum fames et pestis comedent, 7:15;

‘gladius’ pro vastatione veri et damnatione falsi; ‘fames et pestis’ pro vastatione boni et damnatione mali; gladius dicitur ‘foris’ ac fames et pestis ‘intus’ quia vastatio veri est extra 6 , vastatio autem boni intra 7 ; at cum vivitur secundum falsum, damnatio significatur per ‘qui in agro gladio morietur’, 8 et cum vivitur in malo quod 9 defenditur per falsum, damnatio significatur per ‘qui in urbe illum fames et pestis comedent’:

[5] in Levitico,

Adducam super vos gladium ulciscentem ultionem foederis; ubi si congregemini in urbes vestras, mittam pestem in medium vestri, et tradam vos in manum hostis; dum fracturus sum vobis baculum panis 10 , 26:25, 26;

hic similiter ‘gladius’ pro vastatione veri et damnatione falsi; ‘pestis’ pro damnatione mali; vastatio boni quae significatur per ‘famem’ describitur per quod fracturus sit illis baculum panis 11 ; per ‘urbes’ in quas congregarentur, pariter ut supra, significantur falsa per quae defendunt mala; quod ‘urbes’ sint vera, ita in opposito sensu falsa, videatur n. 402, 2268, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493,

[6] apud Ezechielem,

Ideo quod sanctuarium Meum 12 polluisti omnibus abominationibus tuis, tertia tui pars peste morientur, et [fame] consumentur in medio tui; deinde tertia gladio cadent circa te; tertiam tandem in omnem ventum dispergam, ita ut gladium evaginem post eos, 5:[11, ] 12; ‘fames’ pro damnatione mali, ‘gladius’ pro damnatione falsi; ‘dispergere in omnem ventum’ et ‘gladium evaginare post illos’ pro dissipare vera, et 13 falsa arripere:

[7] apud Jeremiam,

Si obtulerint holocaustum aut minham, Ego non approbans ea, sed gladio, fame, et peste Ego consumam eos, 14:12:

apud eundem,

Percutiam habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam; peste magna morientur; postea dabo Zedekiam regem Jehudae, et servos ejus, et populum, et residuos in urbe hac a peste, et a gladio, et a fame, in manum Nebuchadnezaris; qui manserit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste; qui vero exiverit, et 14 desciverit ad Chaldaeos obsidentes vos, vivet, et fiet illi anima ejus in spolium, 21:6, 7, 9:

apud eundem,

Mittam in eos gladium, famem, et pestem, donec consumuntur a super terra, 24:10;

ibi quoque per ‘gladium’ significatur vastatio veri, per ‘famem’ vastatio boni, per ‘pestem’ damnatio: 15 praeter per ‘gladium’, ‘famem’, et ‘pestem’ in sequentibus locis, Jer. 27:8 16 , 29:17, 18, 32:24, 36, 34:17, 38:2, 42:17, 22, 44:13; 17 Ezech. 12:16.

[8] Quia tria illa ordine suo sequuntur, idcirco illa tria proposita fuerunt Davidi a Gade Propheta, nempe, Si venirent septem anni famis; si tribus mensibus fugeret coram hostibus; 18 et si tres dies pestis in terra, 2 Sam. 24:13;

‘fugere coram hostibus’ pro gladio:

apud Amos, Misi in vos pestem in via Aegypti, occidi gladio juvenes vestros, cum captivitate equorum vestrorum, 4:10;

‘pestis in via Aegypti’ 19 pro vastatione boni per falsa, quae sunt ‘via Aegypti’; ‘occidi gladio juvenes cum captivitate equorum’ pro vastatione veri, per ‘juvenes’ significantur vera, et per ‘equos’ intellectualia, 9 n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6534:

apud Ezechielem,

Pestis et sanguis transibit per te, 5:17:

apud eundem,

Mittam in eam pestem et sanguinem in plateis ejus, 28:23;

ibi pestis pro adulterato bono, et ‘sanguis’ pro falsificato vero; quod 10 ‘sanguis’ sit falsificatum verum, videatur n. 4735, 20 6978:

apud Davidem,

Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a peste quae in caligine serpit, a morte vastat in meridie, Ps. 91:5, 6;

‘pavor noctis’ pro falso quod in occulto est; ‘telum volat interdiu’ pro falso quod in aperto; ‘pestis quae in caligine serpit’ pro malo quod in occulto; ‘mors vastat in meridie’ pro malo quod in aperto; quod pestis sit malum et damnatio mali, patet ex eo quod dicitur ‘mors’, quae distinguitur ibi solum a ‘peste’, per quod dicatur de ‘morte quod vastet in meridie’ et de ‘peste quod in caligine serpat’:

apud eundem,

Direxit viam irae suae; non prohibuit a morte animam illorum, et vitam illorum pesti conclusit, Ps. 78:50;

ibi de Aegyptiis; ‘pestis’ pro omni genere 21 mali et ejus damnatione.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts, de qua sequitur, nam malum culpae et malum poenae, quae tribuuntur Domino, non sunt Ipsius sed hominis, et quia per ne forte incidat innos significatur ne illi incidant, etiam significatur ut evitent.

2. The Manuscript inserts et.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. ut

5. munitur

6. The Manuscript inserts hominem.

7. The Manuscript inserts illum.

8. at

9. The Manuscript inserts ex falso, sed usque.

10. The Manuscript inserts et coquant decem mulieres panem vestrum in furno uno.

11. The Manuscript inserts et coquent decem mulieres in fumo uno.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. loco illorum arripere falsa

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. pariter

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. at

19. The Manuscript inserts hic.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts et specie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2762

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2762. Quod ‘equus’ intellectuale significet, non aliunde veniet quam ex repraesentativis in altera vita; multoties ibi in mundo spirituum videntur equi et hoc cum multa varietate, et quoque insidentes equis et quoties apparent, significant intellectuale; sunt talia repraesentativa continua apud spiritus. Ex repraesentativo ‘equi’ quod sit intellectuale, est quod cum memorantur equi in Verbo, spiritus et angeli qui apud hominem, ilico sciant quod sit intellectuale de quo agitur: inde etiam est quod quibusdam spiritibus, ex quodam orbe aliunde, cum imbuti intelligentia et sapientia, e mundo spirituum elevantur in caelum, appareant equi lucidi sicut ignei; qui etiam mihi, cum illi sublati, visi sunt;

[2] inde quid per ‘currum igneum et equos igneos’ qui visi Elisaeo, cum Elias ascendit per turbinem in caelos, significatur, mihi constare potuit; tum quoque quid per exclamationem Elisaei tunc, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2

Reg. 2:11, 12: et per quod Joash rex Israelis similiter dixerit ad Elisaeum cum moreretur, Pater mi, pater mi, currus Israelis et equites ejus, 2

Reg. 13:14: quod per Eliam et Elisaeum repraesentatus sit Dominus quoad Verbum, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur, nempe doctrina amoris et charitatis ex Verbo per ‘currum igneum’, et doctrina fidei inde per ‘equos igneos’; doctrina fidei est idem ac intellectus Verbi quoad interiora seu sensus internus.

[3] Quod currus et equi appareant in caelis apud spiritus et angelos, constare non solum potest ex eo quod visi prophetis, ut Zachariae 1:8-10; 6:1-7 1 , et aliis, sed etiam puero Elisaei, de quo ita in libro Regum, Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit, et ecce mons plenus equis, et currus ignei circumcirca Elisaeum, 2. Reg. 6:17.

Praeterea, ubi 2 in mundo spirituum mansio est intelligentium et sapientum, currus et equi continue apparent, ex causa, ut dictum, quia per currus et equos repraesentantur illa quae sapientiae et intelligentiae sunt. Quod resuscitati post mortem, qui intrant in alteram vitam, repraesentatum sibi videant juvenem insidentem equo et dein descendentem ex equo, et quod per illud significetur quod cognitionibus boni et veri, antequam 3 in caelum venire possint, instruendi, videatur in Parte Prima n. 187, 188. Quod ‘currus et equi’ illa significaverint, notissimum fuit in Ecclesia Antiqua, ut quoque constare potest a libro Hiobi, qui est liber Antiquae Ecclesiae, ubi haec, Oblivisci fecit eum Deus sapientiam, et non impertitus est ei intelligentiam, juxta tempus in altum elevavit se, deridet equum et equitem illius 39:17-19.

[4] Ex Antiqua Ecclesia significatio ‘equi’ quod sit intellectuale, derivata est ad sapientes circumcirca, etiam in Graeciam; inde habuerunt, cum describerent solem, per quem significatus est amor, n. 2441, 2495, quod posuerint ibi sapientiae suae et intelligentiae deum, et ei tribuerint currum et quatuor equos igneos; et cum describerent deum maris, quia per mare 4 significatae sunt scientiae in communi, n. 28, 2120, 5 quod etiam illi dederint equos: et cum describerent ortum scientiarum ex intellectuali, quod finxerint equum volantem qui ungula rupit fontem ubi virgines quae scientiae; et per equum Trojanum nec aliud significatum fuit quam artificiale ex intellectu eorum destruendi muros. Hodie quidem, cum describitur intellectuale, ex recepto ab antiquis illis more, describi solet per equum volantem seu Pegasum, et eruditio per fontem, sed vix aliquis novit quod ‘equus’ in sensu mystico significet intellectum, et ‘fons’ verum; minus quod significativa illa ab Ecclesia Antiqua ad gentiles derivata sint.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after sapientum.

3. The Manuscript has ad

4. The Manuscript has significarentur

5. The Manuscript places this after maris above.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.