The Bible

 

Ezechiel 32:29

Study

       

29 Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #285

Study this Passage

  
/ 962  
  

285. Dicitur "regnabunt super terra," quia per "terram" hic et alibi intelligitur Ecclesia Domini in Caelis et in terris; Ecclesia utrobivis est Regnum Domini: ne itaque quis credat, quod omnes qui a Domino redempti sunt, fiant Reges et Sacerdotes, et quod regnaturi super terra, interest ut ex Verbo demonstretur, quod terra significet Ecclesiam: hoc videri potest ex sequentibus locis:

"Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius," (Esaj. 24:1-23);

"Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra," (Jeremias 4:7, 23-28);

"Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor," (Jeremias 12:4, 11-13);

"Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit," (Esaias 33:9);

Erit Terra in picem ardentem, et vastata," (Esaias 34:9-10);

"Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram," (Esaias 28:2, 22);

"Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo, (Esaias 13:9, 13);

"Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt," (Psalm. 18:8 (B.A. 7)); 1

"Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra," (Psalm. 46:3-4, 7, 9 (B.A. 2-3, 6, 8));

"Annon intelligitis fundamenta Terrae," (Esaias 40:21, 23)

"Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est," (Psalm. 60:3-4 (B.A. 1-2));

"Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus," (Psalm. 75:4 (B.A. 3)); 2

"Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii," (Esaias 18:1-2);

"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra," (Esaias 9:18 (B.A. 19)); 3

"Eritis vos Terra beneplaciti," (Malachias 3:12); 4

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra," (Esaias 49:8, 13);

"Non videbo 5 Jah in Terra viventium," (Esaias 38:11);

"Qui dederunt terrorem in Terra viventium," (Ezechiel 32:23-27);

"Nisi crederem videre bonum in Terra vitae," (Psalm. 27:13);

"Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient," (Matthaeus 5:5)

"Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso," (Esaias 44:23-24; Sacharias 12:1; Jeremias 10:11-13; 51:15; Psalm. 136:6); 6

"Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram," (Esaias 45:8, 12, 18-19);

"Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam," (Esaias 65:17; 66:22);

praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per "terram" significetur Ecclesia, est quia multoties per "terram" intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; "Canaan caelestis" non aliud est: tum quia cum nominatur "terra," Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. "Terra" etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur "Terra," (Esaias 14:12; 21:9; 26:19, 21; 29:4; 47:1; 63:6; Threni 2:2, 10; Ezechiel 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10; et alibi).

Footnotes:

1. 8 pro "7, 8"

2. 4 pro "3, 4"

3. 9:18 pro "49:8, 13"

4. 12 pro "11, 12"

5. videbo pro "videbis"

6. Psalm. pro "cap."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Esaias 24

Study

   

1 Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.

2 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.

3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.

4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ.

5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.

6 Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.

7 Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde ;

8 cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus lætantium, conticuit dulcedo citharæ.

9 Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.

10 Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.

11 Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia lætitia, translatum est gaudium terræ.

12 Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.

13 Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.

14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.

15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi ! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.

17 Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terræ.

18 Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ.

19 Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;

20 agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

21 Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso, et super reges terræ qui sunt super terram ;

22 et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.

23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.