The Bible

 

Ezechiel 32:12

Study

       

12 In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hæ, et vastabunt superbiam Ægypti, et dissipabitur multitudo ejus.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #285

Study this Passage

  
/ 962  
  

285. Dicitur "regnabunt super terra," quia per "terram" hic et alibi intelligitur Ecclesia Domini in Caelis et in terris; Ecclesia utrobivis est Regnum Domini: ne itaque quis credat, quod omnes qui a Domino redempti sunt, fiant Reges et Sacerdotes, et quod regnaturi super terra, interest ut ex Verbo demonstretur, quod terra significet Ecclesiam: hoc videri potest ex sequentibus locis:

"Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius," (Esaj. 24:1-23);

"Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra," (Jeremias 4:7, 23-28);

"Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor," (Jeremias 12:4, 11-13);

"Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit," (Esaias 33:9);

Erit Terra in picem ardentem, et vastata," (Esaias 34:9-10);

"Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram," (Esaias 28:2, 22);

"Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo, (Esaias 13:9, 13);

"Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt," (Psalm. 18:8 (B.A. 7)); 1

"Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra," (Psalm. 46:3-4, 7, 9 (B.A. 2-3, 6, 8));

"Annon intelligitis fundamenta Terrae," (Esaias 40:21, 23)

"Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est," (Psalm. 60:3-4 (B.A. 1-2));

"Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus," (Psalm. 75:4 (B.A. 3)); 2

"Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii," (Esaias 18:1-2);

"In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra," (Esaias 9:18 (B.A. 19)); 3

"Eritis vos Terra beneplaciti," (Malachias 3:12); 4

"Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra," (Esaias 49:8, 13);

"Non videbo 5 Jah in Terra viventium," (Esaias 38:11);

"Qui dederunt terrorem in Terra viventium," (Ezechiel 32:23-27);

"Nisi crederem videre bonum in Terra vitae," (Psalm. 27:13);

"Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient," (Matthaeus 5:5)

"Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso," (Esaias 44:23-24; Sacharias 12:1; Jeremias 10:11-13; 51:15; Psalm. 136:6); 6

"Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram," (Esaias 45:8, 12, 18-19);

"Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam," (Esaias 65:17; 66:22);

praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per "terram" significetur Ecclesia, est quia multoties per "terram" intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; "Canaan caelestis" non aliud est: tum quia cum nominatur "terra," Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. "Terra" etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur "Terra," (Esaias 14:12; 21:9; 26:19, 21; 29:4; 47:1; 63:6; Threni 2:2, 10; Ezechiel 26:20; 32:24; Numeri 16:29-33; 26:10; et alibi).

Footnotes:

1. 8 pro "7, 8"

2. 4 pro "3, 4"

3. 9:18 pro "49:8, 13"

4. 12 pro "11, 12"

5. videbo pro "videbis"

6. Psalm. pro "cap."

  
/ 962  
  

The Bible

 

Esaias 45

Study

   

1 Hæc dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portæ non claudentur :

2 ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo ; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam ;

3 et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,

4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me.

5 Ego Dominus, et non est amplius ; extra me non est Deus ; accinxi te, et non cognovisti me ;

6 ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est : ego Dominus, et non est alter ;

7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia hæc.

8 Rorate, cæli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul : ego Dominus creavi eum.

9 Væ qui contradicit fictori suo, testa de samiis terræ ! Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est ?

10 Væ qui dicit patri : Quid generas ? et mulieri : Quid parturis ?

11 Hæc dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus : Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.

12 Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego : manus meæ tetenderunt cælos, et omni militiæ eorum mandavi.

13 Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse ædificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.

14 Hæc dicit Dominus : Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus.

15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.

16 Confusi sunt, et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.

17 Israël salvatus est in Domino salute æterna ; non confundemini, et non erubescetis usque in sæculum sæculi.

18 Quia hæc dicit Dominus creans cælos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam, ut habitaretur formavit eam : Ego Dominus, et non est alius.

19 Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra : Quærite me ; ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.

20 Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus : nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem.

21 Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud ? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me ? Deus justus, et salvans non est præter me.

22 Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius.

23 In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur :

24 quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.

25 Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.

26 In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.