13
Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
13
Quia hæc dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
1165. Quod per ‘Mizraim seu Aegyptum’ significentur in Verbo scientiae, seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde capta confirmant, tum etiam simpliciter scientiae ita quae utiles, constat non solum a locis nunc allatis, sed etiam a permultis aliis, quae omnia si adducerentur, paginas implerent; videantur Esai. 19:1 ad fin. ; 30:1-3; 31:1-3; Jer. 2:18, 36; 42:14 ad fin. ; 46:1 ad fin. ; Ezech. 16:26; 23:3 1 ; 29:1 ad fin. ; 30:1 ad fin. ; 7:11; 9:3, 6; 11:1, 5, 11; Mich. 7:12 [NCBS: 15]; Zach. 10:10, 11; Ps. 80:9 [KJV Ps. 80:8] seq.
Footnotes:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.