The Bible

 

Ezechiel 28:6

Study

       

6 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor Dei,

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #515

Study this Passage

  
/ 1232  
  

515. VERSUS 10, 11.

"Et tertius angelus clanxit, et cecidit ex caelo stella magna ardens quasi lampas, et cecidit super tertia, partem fluviorum et super fontes aquarum. Et nomen stellae dictur absinthium; et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multo homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt."

10. "Et tertius angelus clanxit", significat influxum e caelo et tertiam inde mutationem apud malos [n. 516] ; "et cecidit e caelo stella magna ardens quasi lampas", significat verum Verbi falsificatum ex amore proprio [n. 517] ; "et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum", significat quot inde perierit omnis intellectus veri, et per id doctrina ecclesiae [n. 518] .

11. "Et nomen stellae dicitur absinthium", significat verum mixtum falso mali [n. 519] ; "et facta est tertia pars absinthium", significat quod tale factum sit omne verum in intellectu et in doctrina [n. 520] ; "et multi homines mortui sunt ex aquis", significat quod omnes qui tales per falsa, in quae conversa sunt vera Verbi, perierint [n. 521] ; "quia amarae factae sunt", significat quia vera Verbi falsificata sunt [n. 522] .

  
/ 1232