The Bible

 

Ezechiel 25:6

Study

       

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #274

Study this Passage

  
/ 1232  
  

274. "Et septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei." - Quod significet ipsum Divinum Verum unitum Divino Bono procedens ex Divino Amore Domini, constat ex significatione "septem", quod sint omnia in complexu; ex significatione "lampadum igne ardentium coram throno", quod sint Divinum Verum unitum Divino Bono procedens a Divino Amore Domini: "lampades" enim significant vera, inde "septem lampades" omne verum in complexu quod est Divinum Verum, et "ignis" significat bonum amoris; et quia lampades visae erant "ardentes coram throno" super quo Dominus, significatur quod illud ex Domino. Quia per "septem spiritus Dei", significantur omnia vera caeli et ecclesiae a Domino (ut supra, n. 183(a), ostensum videatur), ideo dicitur, "quae sunt septem spiritus Dei."

(Quod "septem" significent omnia, videatur supra, n. 256:

quod "ignis" significet bonum amoris, n. 934, 4906, 5215, 6314, 6832, 10055.)

[2] Quod "lampades" significent vera, quae vera fidei vocantur, constare potest ex his locis in Verbo:

- Apud Davidem,

"Lampas pedi meo Verbum tuum, et lux semitae meae" (Psalmuss 119:105);

Verbum dicitur "lampas", quia est Divinum Verum.

Apud eundem,

"Tu illuminas lampadem meam, Jehovah Deus splendere facit tenebras meas" (Psalm. 18:29 1 [B.A. 28]);

"illuminare lampadem" significat illustrare intellectum per Divinum Verum; et "splendere facere tenebras", significat dissipare luce veri falsa ignorantiae.

Apud Lucam,

"Sunto lumbi vestri cincti, et lampades lucentes" (12:35);

per "lumbos" qui erunt cincti significatur bonum amoris (videatur n. 3021, 4280, 4462, 5050-5052, 9961); et per "lampades lucentes" significantur vera fidei ex bono amoris.

[3] Apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si oculus bonus, totum corpus est lucidum; si oculus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, quantae tenebrae" (6:22, 23 2 );

oculus dicitur hic "lucerna" seu lampas lucens, quia "oculus" significat intellectum veri et inde quoque verum fidei, et quia intellectus omne suum trahit a voluntate, nam qualis haec talis ille, sicut verum fidei omne suum trahit a bono amoris; quando itaque intellectus veri est a bono voluntatis, tunc totus homo est spiritualis; hoc significatur per "Si; oculus bonus, totum corpus est lucidum": contrarium autem est cum intellectus formatur ex malo voluntatis; quod tunc ille sit in meris falsis significatur per "Si oculus tuus malus, totum corpus est obtenebratum; si ergo lumen tenebrae, tenebrae quantae."

(Quod "oculus" significet intellectum, videatur supra, n. 152: et quod "tenebrae" significant falsa, in Arcanis Caelestibus, n. 1839, 1860, 3340, 4418, 4531, 7688, 7711, 7712.) Qui non scit quod "oculus" significet intellectum, sensum istorum verborum nullatenus capit.

[4] Apud Jeremiam,

"Abrogabo iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et Vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et lucem lampades" (25:10);

abrogare "vocem gaudii et vocem laetitiae", significat interiorem felicitatem ex bono amoris et veris fidei; abrogare "vocem sponsi et vocem sponsae", significat omnem conjunctionem boni et veri, quae facit caelum et ecclesiam apud hominem; abrogare "vocem molarum et lucem lampades", significat doctrinam charitatis et fidei. (Quid "mola" et "molere", videatur n. 4335, 7780, 9995, 10303.) Similiter in Apocalypsi,

"Lux lucernae non lucebit in" Babylone "amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur" ibi "amplius" (18:23).

Apud Esaiam,

"Salus 3 ejus sicut lampas ardeat" (62:1),

significat ut verum fidei sit ex bono amoris.

Apud Matthaeum,

"Regnum caelorum simile est decem virginibus, quae accipientes lampadas exiverunt in occursum Sponsi:.... quinque stultae acceperunt lampadas sed non oleum, quinque autem prudentes acceperunt etiam oleum;"... quare veniente Sponso prudentes intrarunt in nuptias, stultae autem non admissae sunt (25 4 112);

per "lampadas" hic significantur vera fidei, et per "oleum" bonum amoris; quid reliqua hujus parabolae significant, videatur supra (n. 252(b)) ubi singula explicata sunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #252

Study this Passage

  
/ 1232  
  

252. "Et cenabo cum illo, et illis Mecum." - Quod significet communicationem cum eis felicitatum caeli, constat ex significatione "cenare", quod sit communicare bona caeli.

Quod "cenare" sit illa communicare, est quia "comessationes", "convivia", "prandia" et "cenae" in Verbo significant consociationes per amorem, et inde communicationem jucundorum quae amoris, nam omnia jucunda sunt amoris. Trahunt illa significationem ex pane et vino, quae significant bonum amoris caelestis et spiritualis, et ex comedere, quod significat communicationem et appropriationem; haec significaverat olim Cena Paschalis, et haec hodie significat Sancta Cena (videatur supra, n. 146; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n 210-222).

Quod "cenare" dicatur, est quia nuptiae fiebant quando cena, et per "nuptias" significatur conjunctio boni et veri, et tunc communicatio jucundorum. Inde dicitur in Apocalypsi,

"Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt" (19:9);

et dein,

"Venite et congregamini ad cenam magni Dei" (vers. 17).

[2] Quia "cenae" significant consociationes per amorem, et tunc communicationem jucundorum, ideo Dominus comparavit ecclesiam et caelum cenae et quoque nuptiis; cenae apud Lucam,

Quod Paterfamilias fecerit magnam cenam et vocaverit multos, sed quod excusaverint se omnes qui vocati: quare indignatus jussit ut introducerent pauperes, mancos, claudos, caecos: de prioribus dicendo, quod nemo eorum gustaturus sit cenam (14:16-24).

(Paene similiter de nuptiis ad quas invitati sunt, Matthaeus 22:1-15.) Per "cenam" ibi intelligitur ecclesia et caelum; per "invitatos qui se excusaverunt" intelliguntur Judaei apud quos ecclesia tunc erat, ecclesia enim in specie est ubi Verbum et per Verbum Dominus notus; per "pauperes", "mancos", "claudos", "caecos", intelliguntur qui tales spiritualiter sunt, et qui tunc extra ecclesiam. Quod caelum et ecclesia assimiletur ibi cenae et nuptiis, est quia caelum est conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et consociatio illorum inter se per charitatem, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum; similiter ecclesia, quia ecclesia est caelum Domini in terris. (Quod caelum sit conjunctio angelorum cum Domino per amorem, et quoque consociatio illorum mutua per charitatem, videatur in opere De Caelo et Inferno 13-19, et inde communicatio omnium jucundorum et felicitatum, n. 396-400.)

[3] In Verbo passim dicitur quod "comesturi sint" in caelo; et per illud in sensu spirituali intelligitur quod fruituri sint beatitudine et felicitate; ita simile significatur per "comedere" ibi quod per " 1 cenare":

-Ut apud Lucam,

"Venient ab oriente et occidente et a septentrione et meridie, et discumbent in regno Dei" (13:29);

et apud Matthaeum,

"Multi venient ab oriente et occidente, et accumbent cum Abrahamo, Isaco et Jacobo in regno caelorum" (8:11):

qui "venturi ab oriente, occidente, septentrione et meridie", sunt omnes qui in bono amoris et inde veris fidei sunt. (Quod quatuor plagae in Verbo illos significent, videatur in opere De Caelo et Inferno 141-153; et quod per "Abrahamum, Isacum et Jacobum" intelligatur Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum, in Arcanis Caelestibus, n. 1893, 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847; inde "discumbere cum illis", est conjungi Domino, et consociari inter se per amorem, et per conjunctionem illam et per consociationem hanc frui beatitudine et felicitate aeterna, et illa ex solo Domino.)

[4] Apud Lucam,

Jesus dixit, "Sunto lumbi vestri cincti, et candelae lucentes, vosque similes estote hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit, aperiant Ipsi: beati servi hi, quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit Se, et accumbere facturus eos, Ipseque accedens ministraturus illis" (12:35, seq.):

per "lumbos", qui erunt cincti, intelligitur bonum amoris (n. 3021, 4280, 9961); per "candelas", quae erunt lucentes, significantur vera fidei ex bono amoris (n. 9548, 9551, 9783); per "cingere Se, accumbere facere eos, et ministrare illis", significatur donare illos omni bono.

[5] Apud eundem,

"Vos estis qui permansistis Mecum in tentationibus meis; Ego dispono vobis prout disposuit Mihi Pater regnum, ut edatis et bibatis super mensa mea in regno" Dei (22:28-30):

"edere et bibere super mensa Domini" in regno Dei, est conjungi Domino per amorem et fidem, ac frui beatitudine caelesti.

[6] Apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis, usque ad diem illum quando id bibero vobiscum novum in regno Patris mei" (26:29):

haec a Domino dicta sunt, postquam instituit Sanctam Cenam; et per "genimen vitis" significatur Divinum Verum ex Divino Bono, et inde beatitudo et felicitas.

[7] Simile quod per "cenam" etiam significatur per "convivium", apud Esaiam:

"Faciet Jehovah omnibus populis in monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum" (25:6):

agitur ibi de adventu Domini, et per "convivium pinguedinum" significatur appropriatio et communicatio bonorum, et per "convivium fecum", seu vini optimi, appropriatio verorum.

(Quod "pinguedines" significent bona amoris, videatur 353, 5943, 2 10033; et quoque jucunda amoris, n. 6409: at quod "vinum" significet bonum charitatis quod in sua essentia est verum, n. 1071, 1798, 6377.)

[8] Simile significatur per "nuptias" ad quas invitatae sunt "decem virgines", de quibus ita apud Matthaeum:

"Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae sumptis lampadibus exierunt in occursum Sponsi. Quinque ex eis erant prudentes, et quinque fatuae. Fatuae sumptis lampadibus non acceperunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum in vasis suis una cum suis lampadibus. Morante autem Sponso, dormiverunt omnes et obdormiverunt: media vero nocte clamor ortus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc surrexerunt omnes illae virgines, et adornarunt lampadas suas. Et fatuae prudentibus dixerunt, Date nobis ex oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Et responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad eos qui vendunt, et emite vobis. Cum itaque abirent emptum, venit Sponsus; et quae paratae erant, introiverunt cum Illo ad nuptias, et clausa est janua. Postea veniunt reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ipse vero respondens dixit, Amen dico vobis non novi vos" (25:1-12):

agitur ibi de conjunctione cum Domino per amorem et fidem; "nuptiae" etiam significant illam: "oleum" significat bonum amoris, et "lampades" verum fidei. Ut pateat quod in singulis quae Dominus locutus est, sensus spiritualis sit, velim illa quae ibi quoad eum sensum aperire. "Regnum caelorum", cui decem virgines assimilantur, significat caelum et ecclesiam; "decem virgines" significant omnes qui ab ecclesia, "decem" omnes, et "virgines" illos qui sunt in affectione veri et boni spiritualis, quae facit ecclesiam; (inde est quod Zion et Hierosolyma, per quas significatur ecclesia, in Verbo dicatur "virgo", ut "virgo Zion" et "virgo Hierosolyma", et quod in Apocalypsi dicatur quod "virgines" sequantur Agnum;) per "lampadas", quas acceperunt ut exirent in occursum Sponsi, significantur vera fidei; per "Sponsum" intelligitur Dominus quoad conjunctionem cum caelo et ecclesia per amorem et fidem, agitur enim de nuptiis, per quas significatur illa conjunctio; per "quinque virgines prudentes" et per "quinque fatuas" significantur illi ab ecclesia qui in fide sunt ex amore et qui in fide sunt absque amore (similiter ac per "prudentes" et "fatuos", Matthaeus 7:24, 26); per "mediam noctem", qua "clamor ortus est", significatur ultimum judicium, et in genere ultimum vitae hominis, quando judicabitur vel ad caelum vel ad infernum: quod "tunc fatuae dixerint ad prudentes, ut darent illis ex oleo suo", et quod "prudentes responderint quod irent ad illos qui vendunt", significatur status omnium post mortem; quod illi qui non habent bonum amoris in fide seu verum fidei ex bono amoris, tunc velint comparare sibi, sed frustra, quia qualis vita homini fuit in mundo, talis manet: inde nunc patet quid significatur per quod "prudentes introiverint in nuptias", et quod "fatuae", dicentes "Domine, Domine, aperi nobis", responsum tulerint, "Amen dico vobis non novi vos"; per "Non novi vos" significatur quod Dominus illis non conjunctus sit, amor enim spiritualis conjungit, et non fides absque amore; Dominus enim mansionem habet apud illos qui in amore et inde fide sunt, et hos novit quia Ipse ibi est.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232