The Bible

 

Ezechiel 25:17

Study

       

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #275

Study this Passage

  
/ 1232  
  

275. (Vers. 6.) "Et in conspectu throni mare vitreum simile crystallo." - Quod significet apparentiam (Divini) Veri in ultimis, ubi communia ejus, et pellucentiam ab influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, constat ex significatione "in conspectu throni", quod sit apparentia; ex significatione "maris", quod sint communia veri (de qua sequitur); ex significatione "vitrei", quod sit pellucentia; dicitur etiam "simile crystallo", ut exprimatur pellucentia ex influxu Divini Veri uniti Divino Bono in primis, qui significatur per "septem lampadas ignis ardentes coram throno", ut mox supra (n. 274) ostensum est. Describitur in praecedentibus usque ad haec status universi caeli ordinati ad judicium, ac ultimum ejus per "mare vitreum simile crystallo": quod sit verum ultimi caeli, quod per "mare vitreum" significatur, est quia "mare" significat communia veri, quale verum est in ultimis caeli, et apud hominem in naturali homine, quod verum scientificum vocatur; quod "mare" illa significet, est quia in mari est congregatio aquarum, et per "aquas" significantur vera (videatur supra, n. 71).

[2] Quod "mare" illa significet, constat a pluribus locis in Verbo, quorum aliquam copiam volo adducere:

- Apud Esaiam,

"Concludam Aegyptios in manum domini duri, et rex Vehemens dominabitur in eos;... tunc deficient aquae a mari, et fluvius exsiccabitur et exarescet" (19:4, 5);

per "Aegyptios" significantur scientiae quae naturalis hominis; per "dominum durum" in cujus manum concludentur, significatur malum amoris sui; per "regem vehementem" significatur falsum inde; per quod "deficient aquae ex mari", significatur quod ex omni copia scientiarum usque non vera; et per quod "fluvius exsiccabitur et exarescet", significatur quod nulla doctrina veri, et inde nulla intelligentia.

[3] Apud eundem,

"Visitabit Jehovah gladio suo duro, magno et forti, super leviathanem serpentem oblongum, et super leviathanem serpentem tortuosum, et occidet cetos qui in mari" (27:1);

haec quoque de Aegypto, per quam significantur scientiae quae naturalis hominis; per "leviathanem serpentem oblongum" significantur illi qui rejiciunt omnia quae non oculis vident, ita mere sensuales, qui absque fide sunt quia non comprehendunt; per "leviathanem serpentem tortuosum" significantur qui ideo non credunt et usque dicunt se credere; per "gladium durum, magnum et fortem", quo visitabuntur, significatur exstinctio omnis veri, "gladius" enim est falsum destruens verum; per "cetos in mari" qui occidentur, significantur scientifica in communi. (Quod haec per "cetos" significentur, videatur n. 7293.)

[4] Apud eundem,

"Silent habitatores insulae, mercator Zidonis transiens mare, impleverunt te.... erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi et non peperi, et non educavi juvenes (et) adolescere feci virgines; cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri" (23:2-5);

per "Zidonem" et "Tyrum" significantur cognitiones boni et veri, quare dicitur "mercator Zidonis transiens mare"; "mercator" est qui comparat sibi illas et communicat: quod nihil boni et veri per illas sibi comparaverint, significatur per "Dixit mare, Non parturivi nec peperi, non educavi juvenes et adolescere feci virgines"; "parturire" et "parere" est producere aliquid ex cognitionibus, "juvenes" sunt vera, et "virgines" sunt bona: quod inde usus cognitionum et scientiarum periturum sit, significatur per "cum fama Aegypto, dolore corripientur, sicut fama Tyri."

[5] Apud Ezechielem,

"Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient amicula sua, et Vestes acupicturae suae exuent, terroribus induentur tollent super te lamentationem, et dicent, Quomodo periisti, habitata a maribus, urbs laudata quae fuit valida in maria...quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum" (26:15-18);

haec de Tyro, per quam significantur cognitiones veri; harum neglectus et jactura ita describitur; "principes maris qui descendent desuper thronis suis", significant cognitiones primarias; quod relinquentur una cum scientificis, significatur per quod "abjicient amicula sua et exuent vestes acupicturae suae" ("acupictura" est scientificum); "urbs habitata a maribus, et valida in mari", significat cognitivum in omni copia ("maria" significant collectiones); "insulae in mari" significant gentes remotiores a veris, quae desiderant cognitiones; de his dicitur, "quare perturbabuntur insulae in mari ob exitium tuum."

[6] Apud Esaiam,

"Non facient malum, neque corrumpent se in toto monte sanctitatis meae, quia plena erit terra scientia JehoVae, sicut aquae mare contegunt" (11:9);

agitur ibi de novo caelo et de nova ecclesia, quae sunt quae intelliguntur per "montem sanctitatis", in quo non facient malum, nec se corrumpent; intelligentia veri eorum a Domino describitur per quod "plena erit terra scientia Jehovae"; et quia "aquae" significant vera, et "mare" plenitudinem eorum, ideo dicitur, "sicut aquae mare contegunt."

[7] Apud eundem,

"Per increpationem meam exsicco mare, pono fluvios desertum, putrescet piscis eorum, eo quod non sit aqua, et morietur siti" (50:2);

"exsiccare mare" significat plenarium defectum cognitionum communium veri; "ponere fluvios desertum" significat deprivationem ab omni vero et inde intelligentia; "putrescet piscis", significat quod scientifica quae naturalis hominis erunt absque omni vita spirituali, quod fit cum applicantur ad confirmandum falsa contra vera ecclesiae; "eo quod non sit aqua", significat quia non aliquod verum; "mori siti" significat veri exstinctionem.

(Quod "fluvii" significent illa quae intelligentiae sunt, videatur n. 108, 2702, 3051; quod "desertum" significet ubi non bonum quia non verum, n. 2708, 4736, 7055; quod "piscis" significet scientificum quod naturalis hominis, n. 40, 991; quod "aqua" verum, n. 2702, 3424, 3058, 5668, 8568; et quod "mori siti" deprivationem vitae spiritualis ex defectu veri, n. 8568 fin. )

[8] Apud Davidem,

"Jehovah...dominaris in elationem maris, cum attollit fluctus suos...." (Psalmuss 89:10 [B.A. 9]);

per "mare" hic significatur naturalis homo, quia ibi sunt communia veri; per "elationem" ejus significatur cum se effert contra Divinum, negando illa quae ecclesiae sunt; per "fluctus" quos attollit, significantur falsa.

[9] Apud eundem,

Jehovah "super maria fundavit" orbem, "et super flumina stabilivit eum" (Psalmuss 24:2);

per "orbem" significatur ecclesia; per "maria" cognitiones in communi quae in naturali homine; per "flumina" vera fidei; super his et illis fundatur ecclesia.

[10] Apud Amos,

Jehovah "qui aedificat in caelis gradus suos.... et vocat aquas maris, et effundit eas super facies terrae" (9:6);

per "gradus" quos Jehovah "aedificat in caelis", significantur interiora vera, quae vocantur spiritualia; per "aquas maris" significantur exteriora vera, quae sunt naturalia quia in naturali homine; per "effundere illas super facies terrae", significatur super homines ecclesiae, nam "terra" est ecclesia.

[11] Apud Davidem,

"Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum; colligit sicut cumulum aquas maris, dans in thesauris abyssos" (Psalmuss 33:6, 7);

"Verbum Jehovae" per quod "caeli facti sunt", et "spiritus oris" per quem "exercitus eorum", significat Divinum Verum procedens a Domino ("exercitus caelorum" sunt omnia amoris et fidei); "aquae maris" quas "colligit in cumulum", significant cognitiones veri ac vera in communi, quae simul sunt in naturali homine; "abyssi" quas "dat in thesauris", significant scientifica sensualia, quae sunt communissima et ultima naturalis hominis, et in quibus simul sunt vera interiora seu superiora; inde vocantur illa "thesauri."

[12] Apud eundem,

Jehovah "fundavit terram super basibus ejus, ut non dimoveatur in aeternum et in perpetuum; abysso sicut veste obvelasti eam" (Psalmuss 104:5, 6);

per "terram" significatur ecclesia; "bases" super quibus Jehovah "fundavit eam in aeternum", sunt cognitiones veri et boni; "abyssus" quae "sicut veste obvelavit eam", est scientificum sensuale quod est ultimum naturalis hominis; et quia est ultimum, dicitur "sicut Veste obvelavit."

[13] Apud eundem,

Jehovah, "in mari via tua, et semita tua in aquis multis, vestigia tamen tua non nota sunt" (Psalmuss 77:20 [B.A. 19]);

apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Qui dedi in mari viam, et in aquis validis semitam" (43:16):

quod per "mare" hic non intelligatur mare, nec per "aquas" intelligantur aquae, patet, quia dicitur quod ibi "Jehovae via et semita"; quare per "mare" et per "aquas" intelliguntur talia in quibus est Jehovah seu Dominus, quae sunt cognitiones veri in communi ex Verbo, et vera ibi; "mare" sunt illae cognitiones, et "aquae" sunt vera: cognitiones et vera in eo differunt, quod cognitiones sint naturalis hominis, et vera spiritualis.

[14] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego litigans litem tuam, et ulciscar ultionem tuam, ut exsiccem mare Babelis, "et arefaciam scaturiginem ejus: .... ascendet super Babelem mare, multitudine fluctuum suorum obtecta erit" (51:36, 42);

per "Babelem" intelliguntur qui profanant bona; "mare Babelis" sunt traditiones eorum, quae sunt adulterationes boni ex Verbo; "fluctus" sunt falsa eorum; destructio eorum quando ultimum judicium describitur per illa verba.

[15] Apud eundem,

"Populus veniens a septentrione, et gens magna, et reges multi excitabuntur a lateribus terrae;.... vox eorum sicut mare tumultuatur, et super equis equitant" (50 [41,] 42);

"populus veniens a septentrione" sunt qui in falsis ex malo, "gens magna" sunt mala, et "reges multi" sunt falsa; "latera terrae" sunt quae extra ecclesiam et quae non sunt ecclesiae, "terra" enim est ecclesia; "vox eorum sicut mare tumultuatur", est falsum e naturali homine se efferens contra verum ecclesiae; "equi super quibus equitant", sunt ratiocinia ex fallaciis sensuum.

[16] Apud eundem,

"Jehovah dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis, commovens mare ut tumultuentur fluctus ejus" (31:35);

per "solem" ex quo "lux diei", significatur bonum amoris caelestis ex quo perceptio veri; per "statuta lunae et stellarum" ex quibus "lux noctis", significantur vera ex bono spirituali, et ex cognitionibus, a quibus intelligentia; per "mare" quod commovetur, et per "fluctus" qui tumultuantur, significantur communia veri in naturali homine, et scientifica.

[17] Apud Esaiam,

"Impii sicut mare impulsum, quando quiescere non potest, sed ejiciunt aquae ejus caenum et lutum" (57:20);

per "mare impulsum" quod impiis, significantur ratiocinia ex falsis; per "aquas" quae "ejiciunt caenum et lutum", significantur ipsa falsa, ex quibus mala vitae et falsa doctrinae.

[18] Apud Ezechielem,

"Extendam manum meam super Philisthaeos, et exscindam Kerethaeos, et perdam reliquias litoris maris" ( 1 25:16);

per "Philisthaeos" significantur qui in doctrina de sola fide; et per "reliquias litoris maris" quae perdentur, significantur omnia Veri.

[19] Apud Hoscheam,

"Non revertar ad perdendum Ephraimum .... . post Jehovam ibunt, ... et cum honore accedent filii a mari, cum honore advenient sicut avis ex Aegypto, et sicut columba e terra Assyriae" (11:9-11);

per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri; per "filios a mari" qui accedent, significantur vera ex communi fonte, qui est Verbum; per "avem ex Aegypto", significatur scientificum concordans; et per "columbam ex terra Assyriae", significatur rationale.

[20] Apud Sachariam,

"In die illa exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad mare orientale, et pars earum ad mare posterius" (14:18 2 );

per "aquas vivas ex Hierosolyma" significantur vera ex spirituali origine in ecclesia, quae vera sunt quae recipiuntur ab homine quando est in illustratione a Domino cum legit Verbum; "Hierosolyma" est ecclesia quoad doctrinam; per "mare" significatur naturalis homo, in quem descendunt illa quae sunt in spirituali; per "mare orientale" significatur naturalis homo quoad bonum, et per "mare posterius" naturalis homo quoad verum; et quia naturalis homo est in communibus veri, ideo per "mare" etiam communia veri significantur.

[21] Qui non scit aliquid de spirituali homine, ac de veris et bonis quae ibi, opinari potest quod vera quae in naturali homine, et Vocantur cognitiones et scientifica, non sint communia veri, sed omnia Veri quae apud hominem; at sciat quod vera in spirituali homine, ex quibus illa quae in naturali, immenso numero excedant; sed illa quae in spirituali homine non ad perceptionem naturalis hominis perveniunt quam cum in spiritualem mundum venit, quod fit post mortem; tunc enim homo exuit naturale et induit spirituale: quod ita sit, constare potest solum ex eo, quod angeli sint in intelligentia et sapientia ineffabili prae homine, et tamen angeli sunt ex humano genere. (Quod Angeli sint ex Humano Genere, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 14-22 et 23-27.)

[22] Quia "mare" significat communia veri, ideo vas magnum, quod pro communi lavatione, vocabatur

"mare aeneum" (1 Regnum 7:23-26);

avationes enim repraesentabant purificationes a falsis et malis, et "aquae" significant vera per quae purificationes fiunt: et quia omnia vera sunt ex bono, ideo continens ejus erat aes; unde vocatum est "mare aeneum", "aes" enim significat bonum. Purificatio spiritualis, quae est purificatio a falsis et malis, describitur ibi plene per mensuras illius vasis, et per bases ejus, intellectas in sensu spirituali. Ex his quae adducta sunt, constare potest quod per "mare" significentur communia veri, seu cognitiones veri simul et collectim. Quid vero amplius significatur per "mare", patebit in explicatione sequentium; nam in sequentibus nominatur mare in vario sensu (Ut Apocalypsis 5:13; 7:1, 2, 3; 8:8, 9; 10:2, 8; cap. 3 12:12; 13:1; 14:7; 15:2; 16:3; 18:17; 19, 21; 20:13; 21:1).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2708

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2708. ‘Et habitavit in deserto’: quod significet obscurum respective, constat a significatione ‘habitare’ quod sit vivere, de qua n. 2451; et a significatione ‘deserti’ quod sit parum vitale, de qua n. 1927, hic obscurum sed respective; per obscurum respective intelligitur status spiritualis Ecclesiae respective ad statum caelestis Ecclesiae, seu status 1 spiritualium respective ad statum caelestium; caelestes sunt in affectione boni, spirituales in affectione veri; caelestes perceptionem habent, spirituales vero dictamen conscientiae; caelestibus apparet Dominus ut sol, spiritualibus vero ut luna, n. 1521, 1530 2 , 1531, 2495, illis lux sicut visualis etiam perceptiva boni et veri a Domino est sicut lux diei a sole, at lux his a Domino est sicut lux noctis a luna, ita est his obscurum respective; causa est quia caelestes sunt in amore in Dominum, ita in ipsa vita Domini, spirituales vero in charitate erga proximum et in fide, ita quidem in vita Domini, sed obscurius; inde est quod caelestes nusquam ratiocinentur de fide et ejus veris, sed quia in perceptione veri a bono sunt, dicunt quod ita sit; spirituales autem loquuntur et ratiocinantur de veris fidei, quia in conscientia boni sunt a vero; tum quia caelestibus implantatum est bonum amoris in parte eorum voluntaria, ubi est principalis vita hominis; at spiritualibus in parte eorum intellectuali, ubi est secundaria vita hominis; inde causa quod spiritualibus obscurum [sit] respective, videatur n. 81, 202, 337, 765, 784, 895, 1114-1125, 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2227, 2454, 2507 3 ; hoc obscurum respective vocatur hic ‘desertum’:

[2] ‘desertum’ in Verbo' significat parum habitatum et excultum, et significat prorsus non habitatum et excultum, ita in duplici sensu; ubi significat parum habitatum et excultum, seu ubi paucae habitationes, ubi caulae gregum, pascua et aquae, significat illud vel illos qui parum vitae et lucis respective habent, sicut spirituale seu spirituales respective ad caeleste seu caelestes; ubi autem significat prorsus non habitatum seu 4 excultum seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua et aquae, significat illos qui in vastatione quoad bonum sunt et in desolatione quoad verum.

[3] Quod ‘desertum’ significet parum habitatum et excultum respective, seu ubi paucae habitationes, ubi caulae gregum, pascua et aquae, constat ab his locis, apud Esaiam,

Cantate Jehovae canticum novum; laus Ipsius ab extremo terrae, descendentes mare, et plenitudo ejus, insulae et habitatores earum; attollent 5 desertum et urbes ejus; atria habitabit Kedar, cantabunt habitatores petrae, de capite montium clamabunt, 42:10, 11:

apud Ezechielem,

Pangam iis foedus pacis, et cessare faciam feram malam de terra, et habitabunt in deserto confidenter, et dormient in silvis et dabo eas, et circuitus collis Mei benedictionem, ... dabit arbor agri fructum suum, et terra dabit fructum suum, 34:25-27;

ibi de spiritualibus:

apud Hoscheam,

Ducam eam in desertum, et loquar super cor ejus, et dabo ei vineas suas inde, 2:14, 15;

[4] ubi de desolatione veri et postea consolatione:

apud Davidem,

Stillant caulae deserti, et exsultatione colles cingunt se, induunt prata, gregem, et valles operiuntur frumento, Ps. 65:13, 14: [KJV Ps. 65:12, 13]:

apud Esaiam,

Ponam desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum; dabo in deserto cedrum shittim, et myrtum, et 6 arborem olei: ponam in deserto abietem; ut videant et sciant, et reponant, et intelligant una, quia manus Jehovae fecit hoc, Sanctus Israelis creavit illud, 12:18-20;

ubi de regeneratione illorum qui in ignorantia veri sunt, seu gentium, et de illustratione et instructione eorum qui in desolatione; ‘desertum’ praedicatur de illis; ‘cedrus, myrtus et arbor olei’ pro veris et bonis interioris hominis, ‘abies’ pro exterioris:

apud Davidem,

Jehovah ponit fluvios in desertum, et exitus aquarum siccitatem: ponit desertum in lacum aquarum, et terram siticulosam in exitus aquarum, Ps. 107:33, 35;

similiter:

apud Esaiam,

Gaudebunt eis, desertum et siccitas, et exsultabit solitudo, et florebit sicut rosa, germinando germinabit:... effusae sunt deserto aquae, et flumina in solitudine, 35:1, 2, 6;

apud eundem,

Eris velut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cui non mentiuntur aquae, et aedificabunt a te deserta saeculi, 58:11, 12;

apud eundem,

Donec effundatur super nos spiritus ab alto, et erit desertum in Carmel, et Carmel in silvam reputabitur; et habitabit in deserto judicium, et justitia in Carmele, 32:15, 16;

ubi de Ecclesia spirituali, quae quamvis habitata et exculta, vocat ‘desertum’ respective, nam dicitur ‘habitabit in deserto judicium, justitia in Carmele’. Quod ‘desertum’ sit obscurus status respective, ex locis illis patet quod appelletur desertum, tum quoque silva: manifeste apud Jeremiam,

Generatio, vos videte verbum Jehovae, num desertum fui Israeli, num terra tenebrarum, 2:31.

[5] Quod ‘desertum’ significet prorsus non habitatum seu 7 excultum, seu ubi nullae habitationes, caulae gregum, pascua, et aquae, ita illos qui in vastatione quoad bonum sunt, et in desolatione quoad verum, constat quoque a Verbo; hoc 8 desertum praedicatur in duplici sensu, nempe de illis qui postea reformantur, et de illis qui reformari non possunt; de illis qui postea reformantur, ut hic de Hagare et ejus filio,

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Recordatus sum tui, misericordiae pueritiarum tuarum, ... eundo post Me in deserto, in terra non sata, 2:2;

ubi de Hierosolyma, quae ibi est Antiqua Ecclesia quae fuit spiritualis:

apud Mosen,

Portio Jehovae populus Ipsius, Jacob funis hereditatis Ipsius; invenit eum in terra deserti, et in vastitate, ejulatu, solitudine, circumduxit eum, intelligere fecit eum, custodivit eum ut pupillam oculi Sui, Deut. 32:9, 10:

apud Davidem,

Errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem habitationis non invenerunt, Ps. 107:4;

ubi de illis qui in desolatione veri, et reformantur:

apud Ezechielem,

Adducam vos ad desertum populum, et judicabo vobiscum ibi... sicut judicavi cum patribus vestris in deserto terrae Aegypti, 20:35, 36;

ubi pariter de vastatione et desolatione eorum qui reformantur.

[6] Profectiones et errores populi Israelitici in deserto nec aliud repraesentabant quam vastationem et desolationem fidelium ante reformationem, proinde eorum tentationem 9 , siquidem cum in tentationibus spiritualibus sunt, in vastatione et desolatione sunt, ut quoque constare potest ab his apud Mosen,

Jehovah in deserto portavit eos, sicut portat vir filium, in via, usque ad hunc locum, Deut. 1:31: et alibi, Recorderis omnis viae, qua 10 duxit te Jehovah Deus tuus jam quadraginta annis in deserto, ad affligendum te, ad tentandum te, et sciendum quid in corde tuo, an servespraecepta Ipsius vel non, afflixit te, esurire fecit te, edere fecit te mannam, quam non nosti, nec norunt patres; ut cognoscas, quod non per panem solum vivat homo, sed per omne quod exit ex ore Jehovae vivat homo, Deut. 8:2, 3: et adhuc, Ne obliviscaris quod Jehovah duxerit te in deserto magno terribili, ubi serpens, prester, et scorpio; siticulosum ubi 11 non aqua, educens tibi aquam e petra silicis; cibavit te manna deserto, quam non noverunt patres tui, ut affligeret te, tentaret te, et ad benefaciendum in postremo tuo, ibid. vers. Genesis 21:cc15, 16;

ibi ‘desertum’ pro vastatione et desolatione in quali sunt qui tentationibus; per ‘profectiones et errores eorum in deserto quadraginta annis’ describitur omnis status Ecclesiae pugnantis, quomodo a se succumbit, sed a Domino vincit.

[7] Per ‘mulierem quae fugit in desertum’ apud Johannem, nec aliud quam tentatio Ecclesiae significatur, de qua ita, Mulier, quae peperit filium masculum, fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo:... datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum, in locum suum; ejecit serpens post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium ut hanc a flumine absorptam faceret, sed adjuvit terra mulierem; aperuit enim terra os suum, etdeglutivit fluvium, quem ejecit draco ex ore suo, Apoc. 12:6, 14-16.

[8] Quod desertum praedicetur de prorsus vastata Ecclesia, et de prorsus vastatis quoad bonum et verum, qui 12 non reformari possunt, ita apud Esaiam,

Ponam flumina desertum, fetebit piscis eorum a nulla aqua et morietur in siti, induam caelos caligine, 50:2, 3:

apud eundem,

Civitates sanctitatis Tuae fuerunt desertum, Zion desertum fuit, Hierosolyma desolata, 64:9 [KJV Esaias 64:10];

apud Jeremiam,

Vidi et ecce Carmel desertum, et omnes urbes ejus destructae sunt a coram Jehovah, 4:26:

apud eundem,

Pastores multi corruperunt vineam Meam, conculcarunt portionem, dederunt portionem desiderii Mei in desertum desolationis. Posuit eam in desolationem, luxit super Me desolata; desolata est omnis terra, quia non quisquam ponit super cor super omnes clivos in deserto venerunt vastatores, 12:10-12:

apud Joelem,

Ignis consumpsit caulas deserti, et flamma succendet omnes arbores agri, ... exsiccati sunt rivi aquarum, et ignis consumpsit caulas deserti, 1:19, 20:

apud Esaiam,

Posuit orbem sicut desertum, et urbes ejus destruxit, 14:17;

ubi de Lucifero: apud eundem,

Propheticum deserti maris, sicut procellae in meridie, ... e deserto venit, e terra terribili, 21:1 seq. ;

‘desertum maris’ pro vastato vero per scientifica, et ratiocinia inde.

[9] Ex illis constare potest quid significatur per haec quae de Johanne Baptista, Dictum ab Esaia, Vox clamantis in deserto, Parate viam Domino, rectas facite semitas Ipsius, Matth. 3:3; Marc. 1:3; Luc. 3:4; Joh. 1:23; Esai. 11:3;

quod nempe tunc Ecclesia prorsus vastata esset, ut non amplius aliquod bonum et aliquod verum; quod manifeste patet ex eo quod tunc nullus sciret quod aliquid internum homini esset, nec quod aliquid internum in Verbo; ita nec quod Messias seu Christus venturus ad salvandum eos in aeternum: inde etiam patet quid significatur per quod Johannes fuerit in desertis usque ad dies apparitionis illius ad Israelem, Luc. 1:80;

et quod ‘praedicaverit in deserto Judaeae’, Matth. 3:1;

seq. ; et quod ‘in deserto baptizaverit’, Marcus 1:4;

per id enim repraesentabat etiam ille statum Ecclesiae. A significatione ‘deserti’ etiam constare potest cur Dominus toties ‘secessit in desertum’, ut Matth. 4:1; 15:32 ad fin. ; Marcus 1:12, 13, 13 Marcus 35, 45; 6:31-36; Luc. 4:1; 5:16; 9:10 seq. ; Joh. 11:54;

tum a significatione ‘montis’, cur Dominus in montes, ut Matth. 14:23; 15:29-31; 17:1 seq. ; 28:16, 17; Marcus 3:13, 14; 6:46; 9:2-9, Luc. 6:12, 13; 9:18, Joh. 6:15.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod idem.

2. The Manuscript inserts 1529.

3. In the Manuscript these references precede inde causa, etc.

4. The Manuscript has et.

5. Swedenborg usually has attollent vocem, as the KJV (1611) 'lift up the voice. '

6. The Manuscript inserts ut.

7. The Manuscript has et.

8. The Manuscript has hic.

9. The Manuscript has tentationes.

10. quae, in the First Latin Edition

11. The Manuscript has quo.

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.