The Bible

 

Ezechiel 23

Study

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9828

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9828. ‘Et 1 balteum’: quod significet commune vinculum, ut omnia ad unum finem spectent, constat ex significatione ‘baltei’ seu cinguli, quod sit commune vinculum, colligit enim, concludit, in nexu continet, et firmat omnia interiora, quae absque illo solverentur et diffluerent; quod commune vinculum sit ob causam ut omnia ad unum finem spectent, est quia in mundo spirituali regnat finis, usque adeo ut omnia quae ibi 2 dicenda sint fines; est enim regnum Domini, quod est mundus spiritualis, regnum usuum, 3 et usus ibi sunt fines, ita est regnum finium; sed fines ibi in vario ordine sibi succedunt, et quoque consociantur; fines qui succedunt vocantur fines medii, at fines qui consociantur vocantur fines consocii; omnes illi fines ita conjuncti sunt mutuo et subordinati ut spectent unum finem, qui omnium universalis est; ille finis est Dominus, et in caelo apud recipientes amor et fides in Ipsum; amor ibi est finis omnium voluntatum ibi, et fides est finis omnium cogitationum, quae sunt intellectus;

[2] cum omnia et singula spectant unum finem, tunc in nexu indivulso tenentur, et faciunt unum, nam 4 sunt sub aspectu, regimine, et providentia Unius Qui omnes secundum leges subordinationis et consociationis flectit ad Se, et sic conjungit Sibi, 5 simul etiam tunc ad socios mutuo, et sic conjungit illos invicem; inde est quod facies omnium in caelo teneantur versi ad Dominum, Qui ibi est Sol, et sic centrum omnium aspectuum; et quod mirabile, utcumque se 6 angeli vertunt, n. 3638; et quia Dominus in bono amoris mutui 7 est, inque bono charitatis erga proximum, amat enim omnes, et per amorem conjungit omnes, ideo quoque ad Dominum vertuntur per spectare socios ex illo amore.

[3] Illa itaque quae in ultimis sunt, et colligunt et concludunt ut omnia et singula in tali nexu contineantur, repraesentata sunt per balteos seu per cingula, quae non alia sunt in mundo spirituali quam bona et vera in ultimis seu extremis, quae interiora 8 concludunt, per cingula lumborum bona caelestia, et per cingula feminum, tum pectoris, bona et vera spiritualia in ultimis seu 9 extremis; talia per 'cingula lumborum' significantur in sequentibus his locis: apud Jeremiam,

Jehovah dixit ad prophetam, Eme tibi cingulum lini, et pone id super lumbos tuos, sed per aquam non duces illud; emi itaque cingulum, ac posui super lumbos meos; tunc factum est verbum Jehovae ad me, dicendo, Sume cingulum, et abi ad Euphratem, et absconde illud in foramine petrae. A fine dierum multorum abivi ad Euphratem, et 10 recepi cingulum, et ecce corruptum erat, non proderat ad quicquam: tunc dixit Jehovah, Populus hic malus renuentes audire verba Mea, et iverunt post deos alios; ideo erit sicut cingulum hoc quod non prodest ad quicquam, 13:1-12;

[4] per ‘cingulum lini’ 11 ibi in sensu spirituali intelligitur bonum Ecclesiae, quod concludit et in nexu continet vera ibi; quia bonum Ecclesiae tunc nullum fuit, et inde vera dissipata, ideo dicitur quod non duceretur per aquam, aqua enim est verum purificans et sic restituens; ‘foramen petrae in quo absconditum’ est verum falsificatum, ‘Euphrates’ est extensio et terminus caelestium, quae sunt boni in suo ultimo; qui non scit quale est Verbum, opinari potest quod modo 12 sit comparatio populi et ejus corruptionis cum cingulo et ejus corruptione; sed in Verbo omnes comparationes et locutiones metaphoricae sunt reales correspondentiae, n. 3579, 8989; nisi singula ibi 13 corresponderent, nequaquam mandatum fuisset quod cingulum non duceretur per aquam, quod poneretur super lumbos, quod propheta iret ad Euphratem, et ibi absconderet illud in foramine petrae; dicitur quod cingulum poneretur super lumbos, quia ‘lumbi’ ex correspondentia significant bonum amoris caelestis, n. 3021, 4280, 5050-5062, ita positio cinguli super lumbos est conjunctio cum Domino per bonum amoris mediante Verbo.

[5] 14 Quod ‘cingulum’ sit bonum terminans et conjungens, 15 patet quoque apud Esaiam,

Exibit virga de trunco Jischaii, erit justitia cingulum lumborum Ipsius, et veritas cingulum feminum Ipsius, xi [1, ] 5; ibi de Domino; 'justitia quae cingulum lumborum' est bonum amoris Ipsius, quod caelum et Ecclesiam tutatur. Dicitur de filiis Israelis cum comederent Pascha, quod essent cincti lumbis, Exod. 12:11, quod significat quod sic omnia in ordine, et parata ad recipiendum bonum a Domino, et ad agendum, 16 n. 17 7863; inde est quod dicantur accincti qui parati, sicut etiam de septem angelis in Apocalypsi, Exiverunt septem angeli habentes septem plagas 18 e templo, induti linteo albo et splendido, et circumcincti circa pectora cingulis aureis, 15:6:

[6] de Elia dicitur quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circa lumbos suos, 2 Reg. 1:8: similiter de Johanne,

Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circa lumbum suum, Matth. 3:4;

quod Elias et Johannes ita vestiti et cincti 19 fuerint, erat causa quia uterque repraesentabat Verbum, 20 inde vestes eorum 21 sunt Verbum in sensu externo, qui naturalis, ‘pili’ enim sunt naturale, n. 3301, 5247, 5569-5573, 22 'cameli' sunt scientifica communia in naturali 23 , n. 3048, 3071, 3143, 3145, ‘corium’ et ‘pellis’ significant externum, n. 3540, ita ‘cingulum coriaceum’ id quod colligit, concludit, et in nexu continet interiora; 24 quod Elias repraesentaverit Verbum, videatur Praefatio ad Gen. xviii, et n. 2762, 5247 fin. , similiter Johannes Baptista, n. 9372.

[7] Quia 25 vera et bona solvuntur et dissipantur per malefacta, ideo de Joabo cum dolo occiderat Abnerum, dicitur quod dederit sanguines belli in cingulo suo quod in lumbis, 1 Reg. 2:5 26 , 27 per quae significatur quod dissipaverit et destruxerit illa; quare cum dissipata et destructa vera sunt, dicitur 28 quod loco cinguli erit discissio, et loco operis implexi calvities, Esai. 3:24; ibi de filiabus Zionis, per quas significantur bona quae 29 Ecclesiae caelestis; ‘loco cinguli discissio’ pro dissipatione boni caelestis.

[8] Dicitur etiam de Oholiba, quae est Hierosolyma, apud Ezechielem, quod cum vidisset viros pictos super pariete, imagines Chaldaeorum pictas minio, cinctos cingulis in lumbis suis, adamaverit eos, 23:14, 15, per quae significantur vera profanata, ‘Chaldaei’ enim sunt qui in externis profitentur vera, sed in internis illa negant, ita profanant; ‘viri picti 30 super pariete’ sunt 31 apparentiae veri in externis, similiter imagines pictae minio'; ‘cingula quibus cincti in lumbis’ sunt bona quae fingunt 32 ut inde vera credantur.

[9] Ex his nunc constare potest quid cingula, quae in unum colligabant vestes, in Ecclesia repraesentativa significabant; sed quod talia significaverint, naturalis homo aegre 33 potest adduci ad credendum, ex causa quia aegre potest naturalem ideam de cingulis, et in genere de vestibus rejicere, et loco ejus assumere ideam spiritualem, quae est boni continentis vera in nexu; naturale enim, quod apparet coram visu tenet mentem fixam in se, et non removetur nisi visus intellectuali usque in lucem caeli elevari possit, et homo sic paene abstracte naturalibus cogitare, quod cum fit, spiritualia quae 34 veri fidei et boni amoris, 35 imperceptibilia mere naturali homini, intrant.

Footnotes:

1. baltheus, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. qui

4. The Manuscript inserts tunc.

5. et simul

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript places this after Dominus.

8. includunt

9. The Manuscript inserts in.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. hic

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. correspondissent

14. ita cingulum lumborum significant

15. ut

16. The Manuscript inserts tenerentur.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. a, in the First Latin Edition.

19. fuissent

20. ita

21. est

22. camelus

23. The Manuscript inserts homine.

24. The Manuscript inserts talis enim est sensus verbi externus, qui literalis vocatur, .

25. The Manuscript inserts omnia.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. ita quod destruxerit illa et dissipaverit

28. The Manuscript inserts apud Esajam, .

29. The Manuscript inserts sunt.

30. in, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

31. vera apparentia ut vera

32. in externis et

33. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

34. sunt boni et veri

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9372

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9372. ‘Et ad Moschen dixit’: quod significet quod concernit Verbum in communi, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit Verbum, de qua sequitur, et ex significatione ‘dixit’ quod involvat illa quae in hoc capite sequuntur, ita quae concernunt Verbum, n. 9370. Quod Moscheh repraesentet Verbum, constare potest ex illis quae de Mosche saepe prius ostensa sunt, ut 1 ex Praefatione ad Gen. xviii et n. 4859 fin. , 5922, 6723, 6752, 6771, 6827, 7010, 7014, 7089, 7382, 8601, 8760, 8787, 8805, quae videantur; hic repraesentat Moscheh Verbum in communi, quia de eo in sequentibus dicitur quod ille appropinquaret solus ad Jehovam, vers. 2, et quoque quod ille vocatus e medio nubis, intraverit et ascenderit montem, vers. 16, 18, 18.

[2] In Verbo sunt plures qui repraesentant Dominum quoad verum Divinum seu quoad Verbum, sed inter illos praecipui 2 sunt Moscheh, Elias, Elisaeus, et Johannes Baptista; quod Moscheh, videri potest in explicationibus nunc supra citatis, quod Elias et Elisaeus, in Praefatione ad Gen. xviii et n. 2762, 5247 fin. , quod Johannes Baptista, constat ex eo quod is sit ‘Elias qui venturus’; qui non scit quod Johannes Baptista repraesentaverit Dominum quoad Verbum, non scire potest quid involvunt et significant omnia illa quae de illo in Novo Testamento dicta sunt; quapropter ut hoc arcanum pateat, et simul tunc quod Elias et quoque Moscheh, qui visi sunt cum Dominus transformatus est, significaverint Verbum, licet hic afferre aliqua quae de Johanne Baptista memorantur, ut quae apud Matthaeum,

Postquam abiverunt nuntii Johannis, coepit Jesus loqui de Johanne, dicens, Quid exivistis in desertum videre? num arundinem a vento agitatam? quid vero exivistis videre? num hominem mollibus indumentis indutum? ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt; quid vero exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 3 magis quam propheta; hic est de quo scriptum, Ecce Ego mitto angelum Meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te; amen dico vobis, Non suscitatus est inter natos mulierum major Johanne Baptista; qui vero minor est in regno caelorum, major 4 illo est. Omnes prophetae et lex usque ad Johannem prophetarunt; et si vultis credere, ille ipse est Elias qui venturus est; qui habet aurem ad audiendum, audiat, 11:7-15; et Luc. 7:24-28;

quomodo haec intelligenda sunt, nemo scire potest nisi sciat quod Johannes ille repraesentaverit Dominum quoad Verbum, et tunc nisi ex sensu interno sciat quid significatur per ‘desertum’ in quo ille, tum quid per ‘arundinem vento 5 agitatam’, ut et per ‘indumenta mollia in domibus regum’; et dein quid significatur per quod ‘ille magis quam propheta esset’, et quod ‘inter natos mulierum nullus illo major esset’, et tamen ‘minor in regno caelorum major illo’, et denique quod ille esset Elias; haec enim omnia absque sensu altiore solum ex aliqua comparatione sonant, et non ex re quae alicujus ponderis;

[3] sed prorsus aliter cum per Johannem intelligitur Dominus quoad Verbum, seu Verbum repraesentative; tunc per ‘desertum Judaeae’, in quo Johannes, significatur status in quo Verbum illo tempore cum Dominus in mundum venit, quod nempe in deserto, hoc est, in tam obscuro ut prorsus non agnosceretur Dominus nec quicquam 6 sciretur de regno Ipsius caelesti, cum tamen omnes prophetae de Ipso deque regno Ipsius, quod in aeternum duraturum esset, prophetarunt; quod ‘desertum’ tale obscurum sit, videatur n. 2708, 4736, 7313; Verbum ideo comparatur ‘arundini vento 7 agitatae’ cum explicatur ad libitum, nam ‘arundo’ in sensu interno est verum in ultimo quale est Verbum in littera;

[4] quod Verbum in ultimo seu in littera sit coram aspectu hominum sicut rude et obscurum sed in sensu interno molle et splendens, significatur per quod ‘non viderint hominem mollibus indumentis indutum, ecce qui mollia gerunt in domibus regum sunt’; quod talia per haec verba significentur, patet a significatione ‘indumentorum’ seu vestium, quod sint vera, videatur n. 2132, 2576, 4545, 4763, 5248, 6914, 8 6918, 9093, et quod ideo angeli appareant vestibus induti mollibus et splendentibus secundum vera ex bono apud illos, n. 5248, 5319, 5954, 9212, 9216; tum a significatione ‘domuum regum’ quod sint mansiones ubi angeli, ac in universali sensu, caeli, nam ‘domus’ dicuntur ex bono, n. 2233, 2234, 3128, 3652, 3720, 4622, 4982, 7836, 7891, 7996, 7997, et ‘reges’ de vero, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 6148; ideo angeli vocantur filii regni, filii regis, et quoque reges ex receptione veri a Domino;

[5] quod Verbum sit plus quam aliqua doctrina in mundo et plus quam aliquod verum in mundo, significatur per ‘quid exivistis videre? num prophetam? immo dico vobis, etiam 9 magis quam propheta’, et quod ‘non suscitatus sit inter natos mulierum major Johanne Baptista’, ‘propheta’ enim in sensu interno est doctrina, n. 2534, 7269, ac ‘nati’ seu filii ‘mulierum’ sunt vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3704, 4257;

[6] quod Verbum in sensu interno, 10 seu quale est in caelo, sit in gradu supra Verbum in sensu externo 10 seu quale est in mundo, et quale Johannes Baptista docuit, significatur per quod ‘minor in regno caelorum sit major 11 illo’; nam Verbum perceptum in caelo talis sapientiae est ut transcendat omnem captum humanum; quod 12 prophetica de Domino et de Ipsius Adventu, et quod 13 repraesentativa Domini ac Ipsius regni cessaverint cum Dominus in mundum venit, significatur per quod ‘omnes prophetae et lex usque ad Johannem 14 prophetaverint’;

[7] quod Verbum per Johannem sicut per Eliam repraesentatum sit, significatur per quod ille ipse est ‘Elias qui venturus’: tum per haec apud Matthaeum,

Interrogaverunt discipuli Jesum, Quare scribae dicunt quod Eliam oporteat venire prius? Ipse respondens dixit, Elias quidem veniet prius et restituet omnia; dico vobis quod Elias jam venerit, et non agnoverint eum sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab illis; et intellexerunt quod de Johanne Baptista 15 dixisset illis, 17:10-13 16 ; quod ‘Elias venerit, et non agnoverint eum sed fecerint in eo quaecumque voluerunt’, significat quod Verbum quidem illos docuerit quod venturus Dominus, sed quod usque non voluerint comprehendere, interpretando id ad favorem sui dominii et sic exstinguendo Divinum quod in illo; quod similiter facturi cum ipso vero Divino, significatur per quod ‘sic et Filius hominis passurus 17 sit ab illis’; quod ‘Filius hominis’ sit Dominus quoad verum Divinum, videatur n. 2803, 2813, 3704.

[8] Ex his nunc patet quid intelligitur per propheticum de Johanne apud Malachiam, Ecce Ego mitto vobis Eliam prophetam antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:23 [KJV 4:5].

Describitur etiam Verbum in ultimo, seu quale est in 18 forma externa quae apparet coram homine in mundo, per ‘indumenta’ et per ‘alimenta’ Johannis Baptistae, apud Matthaeum, Johannes Baptista praedicans in deserto Judaeae habebat indumentum suum ex pilis cameli, et cingulum coriaceum circum lumbum; alimentum ejus erant locustae et mel agreste, 3:1, 3, 4:

similiter ac Elias in libro 2 Regum quod esset vir pilosus, et cingulo corii cinctus circum lumbos, 19 1:8;

per ‘indumentum’ seu vestem cum de Verbo, significatur verum Divinum ibi in forma ultima, per ‘pilos cameli’ significantur vera scientifica qualia ibi coram homine in mundo, per ‘cingulum coriaceum’ significatur vinculum externum connectens et in ordine tenens omnia interiora, per ‘alimentum’ significatur nutricio spiritualis ex 20 cognitionibus veri et boni ex Verbo, per ‘locustas’ significantur vera ultima seu communissima, et per ‘mel agreste’ amoenum 21 eorum;

[9] quod per ‘indumenta et alimenta’ significentur talia, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi induti apparent omnes secundum vera ex bono, et quoque alimenta ibi repraesentantur secundum desideria sciendi et sapiendi; inde est quod ‘indumentum’ seu vestis sit verum, videantur citationes supra, et quod ‘alimentum’ seu cibus sit nutricio spiritualis, n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5576, 5579, 5915, 8562, 9003, quod ‘cingulum’ sit vinculum colligens et continens interiora, 22 n. 9341 fin. , quod ‘corium’ sit externum, n. 3540, ita ‘cingulum coriaceum’ est vinculum externum; quod ‘pili’ sint vera ultima 23 seu communissima, n. 3301, 5569-5573, 24 quod ‘camelus’ sit scientificum in communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, unde ‘pila cameli’ sunt vera scientifica ex Verbo, quod ‘locusta’ sit verum nutriens in extremis, n. 3301 fin. , et quod ‘mel’ sit amoenum ejus, n. 5620, 6857, 8056; ‘mel agreste’ dicitur quia per ‘agrum’ significatur Ecclesia, n. 2971, 3317, 3766, 7502, 7571, 9139, 9295. Qui non scit quod talia significentur, nusquam scire potest cur ita induti 25 fuerunt Elias et Johannes; quod usque ea significaverint aliquid peculiare prophetis illis, quisque cogitare potest qui bene de Verbo.

[10] Quia Johannes Baptista repraesentabat Dominum quoad Verbum, ideo quoque cum ille de Domino loquebatur, Qui erat ipsum Verbum, dicebat de se quod ‘non esset Elias, nec propheta’, et quod ‘non dignus esset solvere corrigiam calcei Domini’: apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius. Quaesiverunt Judaei ex Hierosolyma, sacerdotes et Levitae, Johannem, quis esset; confessus est et non negavit, Non sum ego Christus; quaesiverunt ergo illum, Quid ergo? an Elias tu? sed dixit, Non sum. An propheta tu? respondit, Non; quare dixerunt illi, Quis es? dixit, Ego vox clamantis in deserto, Rectam facite viam Domini, sicut dixit Esaias propheta; dixerunt itaque, Quare ergo 26 baptizas si non es 27 Christus, neque Elias: neque propheta? respondit, Ego baptizo aqua; medius inter vos stat Quem vos non nostis; Ille est Qui post me venturus est, Qui ante me fuit, Cujus ego non sum dignus ut solvam Ipsius corrigiam calcei. Cum vidit Jesum, dixit, Ecce Agnus Dei Qui tollit peccatum mundi; Hic est de quo ego dixi, Post me venit vir qui ante me fuit, quia prior me fuit, 1:1, 14, 19-30;

ex his patet quod Johannes cum de Ipso Domino locutus est, Qui fuit ipsum verum Divinum seu Verbum, 28 dixerit se non esse aliquid, quoniam umbra disparatur cum ipsa lux apparet, seu repraesentativum cum ipsa effigies; quod repraesentativa spectaverint res sanctas 29 ac Ipsum Dominum, et prorsus non personam quae repraesentabat, videantur n. 665, 1097 fin. , 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7439, 8588, 8788, 8806. Qui non scit quod repraesentativa 30 evanescant sicut umbrae praesente 31 luce, non scire potest cur Johannes negaverit se esse Eliam et prophetam.

[11] Ex his nunc constare potest quid significatur per Moschen et Eliam, qui visi in gloria, et locuti cum Domino 32 cum transformatus, de exitu quem impleturus esset in Hierosolyma, Luc. 9:29-31, quod nempe Verbum, per ‘Moschen’ Verbum historicum, et per ‘Eliam’ Verbum propheticum, quod in sensu interno ubivis agit de Domino, de Ipsius Adventu in mundum, et de Ipsius exitu e mundo; quapropter dicitur quod ‘Moscheh et Elias visi sint in gloria’, ‘gloria’ enim est sensus internus Verbi, et ‘nubes’ sensus ejus externus, videatur Praefatio ad Gen. xviii et n. 5922, 8427.

Footnotes:

1. in

2. fuerunt

3. amplius

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript deletes quassatam, and inserts agitatam.

6. The Manuscript places this after caelesti.

7. quassatae but compare page 663, note 3

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. amplius

10. The Manuscript deletes seu Verbum, and inserts quale est.

11. Johanne Baptista

12. Verbum propheticum

13. omne repraesentativum Domini ac Ipsius Regni cessaverit altered to repraesentativa de Domino as de Ipsius Regno cessaverint

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. dictum sit

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. est

18. The Manuscript inserts sua.

19. The Manuscript inserts 11 Reg.

20. veris et bonis quae

21. ejus

22. The Manuscript inserts videatur.

23. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

24. The Manuscript inserts et.

25. fuerint

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The Manuscript inserts quod Johannes repraesentabat, .

29. The Manuscript inserts quae a Domino, .

30. The Manuscript places this after umbrae.

31. effigie

32. The Manuscript places this after Hierosolyma, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.