The Bible

 

Ezechiel 21:30

Study

       

30 Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuæ judicabo te.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6563

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6563. ‘Quaeso remitte quaeso praevaricationem fratrum tuorum et peccatum illorum’: quod significet supplicationem et paenitentiam, constat ex significatione ‘quaeso remitte quaeso’ quod sit supplicatio; et quod etiam paenitentia, patet a confessione quod praevaricati sint et peccaverint, et quoque a sequentibus quod se obtulerint Josepho ad servos. Dicitur ‘praevaricatio’ et quoque ‘peccatum’ ob conjugium veri et boni in singulis Verbi, nam ‘praevaricatio’ significat malum contra verum, quod minus est, et ‘peccatum’ malum contra bonum, quod majus est; inde est quod utrumque dicatur, ut quoque alibi, ut Gen. xxxi, Jacob dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? vers. 36:

apud Esaiam,

Delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, 44:22:

apud Ezechielem,

In praevaricationem sua quam praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in illis morietur, 18:24:

apud eundem,

Dum revelantur praevaricationes vestrae, ut appareant peccata vestra in omnibus operibus vestris, 21:29:

apud Davidem,

Beatus cui remissa est praevaricatio, tectum peccatum, 1, 5. 32:1.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.