The Bible

 

Ezechiel 20:9

Study

       

9 Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Ægypti.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7051

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7051. Qui de sensu interno Verbi nihil sciunt, illi non aliter credere possunt quam quod gens Israelitica et Judaica fuerit prae omni alia gente electa, et inde reliquis praestantior, ut quoque crediderunt ipsi; et quod mirum, hoc non solum credit ipsa illa gens, sed etiam id credunt Christiani; utcumque hi sciunt quod gens illa sit in spurcis amoribus, in sordida avaritia, in odio, et in fastu 1 ; et praeterea, quod interna quae sunt charitatis et fidei et quae sunt Domini nihil faciant et quoque aversentur; quod Christiani etiam credant quod gens illa prae aliis electa fuerit, est 2 ex causa quia credunt quod electio et salvatio hominis sit ex misericordia, utcumque homo vivit, ac ita quod scelesti possint aeque in caelum recipi, ac pii et probi, non 3 considerantes quod electio sit universalis, nempe omnium qui in bono vivunt; et quod Misericordia Domini sit 4 erga omnem hominem qui abstinet a malo et vult vivere in bono, et 5 sic qui patitur se duci a Domino, ac regenerari,

[2] quod fit per continuum vitae ejus inde quoque est quod plerique in Christiano orbe 6 etiam credant quod gens illa iterum 7 eligetur, et tunc 8 reducetur in terram Canaanem, et hoc quoque secundum sensum litterae, ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, 9 10:20-23; 11:11, 12, 29:14 ad fin. , 43:5, 6; 49:6-26; 56:8; 60:4; 61:3-10; 62;

apud Jeremiam, 3:14-19; 15:4; 14; 16:13; 15; 23:7, 8; 24:9, 10; 31:31, 33; 25:29; 29:14, 18; 30:3, 8-11; 31:8-10, 17; 33:16, 20, 26;

apud Hezechielem, 5:10, 12, 15; 16:60; 20:41; 22:15, 16; 34:12, 13; 37:21, 22; 38:12; 39:23, 27, 28;

apud Danielem, 7:27; 12:7;

apud Hoscheam, 3:4, 5;

apud Joelem 3:5 10 [KJV 2:32], 4:0 [KJV 3];

apud Amosum, 9:8, 9, seq. ;

apud Micham, 5:7, 8; 11 ex his et quoque ex aliis locis credunt etiam Christiani quod gens illa iterum eligetur ac introducetur in terram Canaanem, tametsi sciunt quod gens illa exspectet Messiam qui introducet, et tamen norunt quod illa exspectatio vana sit, et quod regnum Messiae seu Christi non sit ex hoc mundo, ac sic quod terra Canaan, in quam Messias introducet, sit caelum;

[3] illi nec expendunt quod in Verbo sit sensus spiritualis, et quod in illo sensu per Israelem non intelligatur Israel, nec per Jacobum Jacob, nec per Jehudam Jehudah, sed quod per illos intelligantur quae repraesentant; nec expendunt quid historica de illa gente memorant, qualis 12 illa fuit in deserto, et qualis dein in terra Canaane, quod corde idololatrica; tum quid Prophetae de illa et ejus scortatione spirituali et abominationibus; qualis illa sit, describitur in Cantico 13 apud Moschen, his verbis, Occultabo facies Meas ab iis; videbo quid posteritas eorum; generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non: dixerim, In extremos angulos ejiciam illos; cessare faciam ab homine memoriam illorum; nisi inimici dicerent, Manus nostra alta, neque Jehovah fecit omne hoc. Nam gens perdita consiliis illi, nec in illis intelligentia: de vite Sodomae vitis eorum, et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne istud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis? Mihi vindicta et retributio; in tempus nutabit pes eorum, prope namque est dies interitus eorum, et 14 properant futura illis, Deut. 32:20, 26-28, 32-35 15 ; quod Jehovah canticum illud Moschi dictaverit, videatur ibi 31:19, 21. 16 De illa gente ita quoque Dominus, apud Johannem, Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, 8:44;

praeter in multis aliis locis.

[4] Quod Christiani tametsi haec sciunt, usque credant quod gens illa tandem convertetur ad Dominum, et tunc introducetur in terram ubi prius fuerat, est, ut dictum, quia non sciunt sensum internum Verbi; et quia putant quod nihil faciat vita hominis; et quod malum etiam per crebros actus irradicatum, nihil obstet quin homo per fidem, etiam unius horulae, spiritualis fieri possit et regenerari et sic acceptari a Domino; 17 tum quod intromissio in caelum sit solius misericordiae, et quod haec sit erga singularem gentem, et non ita erga omnes in universo qui misericordiam Domini recipiunt; qui ita cogitant non sciunt quod prorsus contra Divinum sit quod quidam ut electi nascerentur ad salutem et 18 caelum, et quidam ut non electi ad damnationem et infernum; ita cogitare de Divino foret horrendum, quia foret summa immisericordia, cum tamen Divinum est ipsa Misericordia. Ex his nunc constare potest quod gens 19 Israelitica et Judaica non electa fuerit, et minus 20 quod eligetur; 21 tum quod non aliquid Ecclesiae apud illam fuerit, nec esse potuerit, sed modo repraesentativum ejus; et quod usque ad hunc diem conservata sit, fuerit propter Verbum Veteris Testamenti, de qua re videatur n. 3479.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts, ita in spurcis amoribus.

2. etiam

3. cogitantes

4. ducere

5. regenerare illum; et hoc

6. The Manuscript places this before in Christiano.

7. eligeretur

8. reduceretur

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. scitur

12. fuerit

13. Mosis

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. nec expendunt Ipsius Domini verba de

17. et introduci in coelum, ac praeterea quod misericordia Domini sit determinata ad aliquam gentem

18. The Manuscript inserts ad.

19. illa

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Esaias 49:6-26

Study

      

6 Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas ; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.

8 Hæc dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui ; et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas ;

9 ut diceres his qui vincti sunt : Exite ; et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.

10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.

11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.

12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.

13 Laudate, cæli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.

14 Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.

15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.

16 Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.

17 Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.

18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide ; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;

19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.

20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ : Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.

21 Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? Ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? Ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?

22 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum ; et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.

23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.

24 Numquid tolletur a forti præda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?

25 Quia hæc dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur ; et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.

26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.